Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 81 of 82 - First - Home
Then Come The Moals Or Tartars, And Enter
Into The Same House, Bowing Themselues Before The Said Images And Worship
Them.
Moreouer, it is not lawfull for any stranger to enter into that
house.
For vpon a certaine time I my selfe would haue gone in, but I was
chidden full well for my labour.
De diuersis nationibus, et de illis qui comedere solebant parentes suos.
Cap. 28.
Pradicti vero Iugures, qui sunt mixti cum Christianis et Saracenis, per
frequentes disputationes, vt credo, peruenerunt ad hoc, quod non credunt
nisi vnum deum. Et isti fuerunt habitantes in ciuitatibus, qui post
obediuerunt Chingis Cham: vnde ipse dedit regi eorum filiam suam.
[Sidenote: Patria Presbiter Iohannis.] Et ipsa Caracarum est quasi in
territorio eorum: Et tota terra regis siue presbyteri Iohannis et Vut
fratris eius circa terras eorum; Sed isti in pascuis ad aquilonem, illi
Iugures inter montes ad meridiem. Inde est quod ipsi Moal sumpserunt
literas eorum. Et ipsi sunt magni scriptores eorum: et omnes fere Nestorim
sciunt literas eorum. [Sidenote: Tangut populi fortissimi.] Post istos sunt
ipsi Tangut ad orientem inter montes illos, homines fortissimi, qui
ceperunt Chingis in bello. Et pace facta dimissis ab eis, postea subiugauit
eos. [Sidenote: Boues pilosis caudis: his similes sunt in Quinera America
septentrionalis prouincia.] Isti habent boues fortissimos habentes caudas
plenas pilis sicut equi, et ventres pilosos et dorsa. Bassiores sunt alijs
bobus in tibijs, sed ferociores multum. Isti trahunt magnas domos
Moallorum: et habent cornua gracilia, longa, acuosa, acutissima: ita quod
oportet semper secare summitates eorum. Vacca non permittit se iniungi nisi
cantetur ei. Habent etiam naturam bubali quia si vident hominem indutum
rubeis, insiliunt in eum volentes interficere. [Sidenote: Tebet populi.]
Post illos sunt Tebet homines solentes comedere parentes suos defunctos, vt
causa pietatis non facerent aliud sepulchrum eis nisi viscera sua. Modo
tamen hoc dimiserunt, quia abominabiles erant omni nationi. Tamen adhuc
faciunt pulcros ciphos de capitibus parentum, vt illis bibentes habeant
memoriam eorum in iocunditate sua. Hoc dixit mihi qui viderat. Isti habent
multum de auro in terra sua. [Sidenote: Auri Abundantia.] Vnde qui indiget
auro, fodit donec reperiat, et accipiat quando indiget, residuum condens in
terra: quia si reponeret in arca vel in thesauro, crederet quod Deus
auferret ei aliud quod est in terra. De istis hominibus vidi personas
multum deformes. [Sidenote: Tangut homines magni sed fusci.] Tangut vidi
homines magnos sed fuscos. Iugures sunt mediocris statura sicut nostri.
Apud Iugures est fons et radix ideomatis Turci et Comanici. [Sidenote:
Langa et Solanga.] Post Tebet sunt Langa et Solanga, quorum nuncios vidi in
curia: Qui adduxerant magnas bigas plusquam decem, quarum qualibet
trahebatur sex bobus. [Sidenote: Solanisimiles Hispanis, et fusci.] Isti
sunt parui homines et fusci sicut Hispani: et habent tunicas sicut
supertunicale diaconi manicis parum strictioribus: et habent in capitibus
mitras sicut episcopi. Sed pars anterior est parum interior quam posterior,
et non terminatur in vnum angulum: sed sunt quadra desuper, et sunt de
stramine rigidato per calorem magnum, et limato in tantum, quod fulget ad
radium solis sicut speculum vel galea bene burnita. Et circa tempora habent
longas bendas de eadem materia assutas ipsi mitra; qua se extendunt ad
ventum sicut duo cornua egredientia de temporibus. Et quando ventus nimis
iactat eas plicant eas per medium mitra superius a tempore in tempus: et
iacent sicut circulus ex transuerso capitis. [Sidenote: Tabula de
elephantino.] Et principalis nuncius quando veniebat ad curiam, habebat
tabulam de dente elephantino ad longitudinem vnius cubiti, et ad
latitudinem vnius palmi, rasam multum: Et quandocunque loquebatur ipsi
Cham, vel alicui magno viro, semper aspiciebat in illam tabulam, ac si
inueniret ibi ea qua dicebat: nec respiciebat ad dextram vel sinestram, nec
in faciem illius cui loquebatur. Etiam accedens coram domino et recedens
nusquam respicit nisi in tabulam suam. [Sidenote: Muc populi.] Vltra istos
sunt alij homines, vt intellexi pro vero, qui dicuntur Muc, qui habent
villas, sed nulla animalia sibi appropriant: tamen sunt multi greges et
multa armenta in terra ipsorum, et nullos custodit ea. Sed cum aliquis
indiget aliquo, ascendit collem et clamat, et omnia animalia audientia
clamorem accedunt circa illum, et permittunt se tractari quasi domestica.
Et si nuncius vel aliquis extraneus accedat ad regionem illam, ipsi
includunt eum in domo, et ministrant ei necessaria, donec negocium eius
fuerit expeditum. Quia si iret extraneus per regionem, animalia ad odorem
eius fugerent, et efficerentur syluestria. [Sidenote: Magna Cathaya.] Vltra
est magna Cathaya, cuius incola antiquitus vt credo dicebantur Seres. Ab
ipsis enim veniunt optimi panni serici. Et ille populus dicitur Seres a
quodam oppido eorum. Bene intellexi, quod in illa regione est oppidum
habens muros argenteos et propugnacula aurea. In ista terra sunt multa
prouincia, quarum plures adhuc non obediunt Moallis. Et inter [Footnote:
_Aliqua desiderantur_.]
The same in English.
Of diuers and sundry nations: and of certaine people which
were wont to eate their owne parents. Chap. 28.
But the foresayd Iugures (who liue among the Christians, and the Saracens)
by their sundry disputations as I suppose, haue bene brought vnto this, to
beleeue that there is but one onely God. And they dwelt in certaine cities,
which afterward were brought in subiection vnto Chingis Can: whereupon he
gaue his daughter in mariage vnto their king. [Sidenote: The countrey of
Presbiter Iohn] Also the citie of Caracarum it selfe is in a manner within
their territory: and the whole countrey of king or Presbyter Iohn, and of
his brother Vut lyeth neere vnto their dominions: sauing, that they
inhabite in certaine pastures Northward and the sayde Iugures betweene the
mountaines towardes the South. Whereupon it came to passe, that the Moals
receiued letters from them. And they are the Tartars principall scribes and
al the Nestorians almost can skill of their letters. [Sidenote: Tangut.]
Next vnto them, between the foresaid mountaines Eastward, inhabiteth the
nation of Tangut, who are a most valiant people, and tooke Chingis in
battell. But after the conclusion of a league hee was set at libertie by
them, and afterward subdued them. [Sidenote: Strange oxen.] These people of
Tangut haue oxen of great strength, with tailes like vnto horses, and with
long shagge haire vpon their backes and bellyes.
Enter page number
PreviousNext
Page 81 of 82
Words from 80838 to 81859
of 82784