Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Non
tamen orationibus vel laudibus, aut ritu aliquo ipsum colunt. Nihilommus
habent idola quadam de filtro ad imaginem hominis facta - Page 7
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 7 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Non Tamen Orationibus Vel Laudibus, Aut Ritu Aliquo Ipsum Colunt.

Nihilommus habent idola quadam de filtro ad imaginem hominis facta; et illa ponunt et vtraque parte ostij stationis, et subtus illa ponunt quiddam de filtro in modum vberis factum, et illa credunt esse pecorum custodes, et eis beneficium lactis et pullorum prastare.

Alia vero faciunt de pannis sericis, et illa multum honorant. Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto ante ostium stationis: et quicunque aliquid de illo curru furatur, sine vlla miseratione occiditur. Duces, millenarij, et centenarij vnum semper habent in medio stationis. Pradictis idolis offerunt primum lac omnis pecoris et iumenti. Et cum primo comedere et bibere incipiunt, primo offerunt eis de cibarijs et potu. Et cum bestiam aliquam occidunt, offerunt cor Idolo quod est in curru in aliquo cypho, et dimittunt vsque mane, et tunc auferunt de prasentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam imperatori faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante quam stationem honorifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt munera multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere vsque ad mortem. Alia etiam animalia eidem offerunt. Qua vero occidunt ad manducandum, nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et etiam ad meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios nobiles, qui se reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui fuit vnus de magnis ducibus Russia, cum iuisset ad se reddendum Bati, fecerunt eum prius inter duos ignes transire: Post hoc dixerunt, quod ad meridiem Cyngis inclinaret. Qui respondit, quod Bati et seruis suis inclinaret libenter, sed imagini hominis mortui non inclinaret, quia non licet hoc facere Christianis. Et cum sape diceretur, quod inclinaret, et nollet, mandauit ei pradictus per filium Ieroslai, quod occideretur si non inclinaret. [Sidenote: Martyrium Michaelis ducis Russia.] Qui respondit, quod potius vellet mori, quam hoc faceret, quia non liceret. At ille satellitem vnum misit, qui tam diu contra cor eum in ventre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus quia astabat confortans eum dixit: Esto robustus quia hac poena non diu tibi durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum: post hoc fuit caput eius cultello pracisum. Militi vero pradicto fuit caput etiam cultello amputatum. Solem igitur lumina et ignem venerantur et adorant, et aquam et terram, eis cibonim et potus primitias offerentes, et mane potissime antequam comedant et bibant: quia de cultu Dei nullam legem obseruant. Neminem cogunt suam fidem vel legem negare. Accidit tamen dum adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de Saruogle [Marginal note: Vel, Sciruogle. Andreas dux Russia.] qua est in Russia fuit apud Bati accusatus, quod educeret equos Tartarorum de terra et venderet alias, et cum tamen non esset probatum fuit, occisus: quod audiens iunior frater eius, venit cum vxore occisi ad ducem pradictum Bati, volens supplicare, ne terra tolleretur eisdem. Qui dixit par esse, quod vxorem fratris carnalis pradicti duceret in vxorem: et mulieri pracepit ducere illum in virum secundum consuetudinem Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi, quam faceret contra legem. At ille, nihilominous tradidit eam illi, quamuis renuerat quantum posset:

Enter page number   Previous Next
Page 7 of 162
Words from 3048 to 3550 of 82784


Previous 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online