Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 7 of 315 - First - Home
[Sidenote: Frater Benedictus Polonus Comes
Ioannis De Plano Carpini.] Quod Tam Nos Quam Frater Benedictus Eiusdem
Ordinis Qui Nostra Tribulationis Fuit Socius Et Interpres Fecimus Studiose.
De terra Tartarorum, situ, qualitate & dispositione aeris in eadem.
Cap. 1.
Volentes igitur facta scribere Tartaroram, vt lectores facilius valeant
inuenire, hoc modo per capitula describemus. Primo quidem dicemus de terra.
Secundo de hominibus. Tertio de ritu. Quarto de moribus. Quinto de ipsorum
imperio. Sexto de bellis. Septimo de terris quas eorum dominio
subiugauerant. Octauo quomodo bello occurratur eisdem. De terra possumus
hoc modo tractare. In principio quidem dicemus de situ ipsius: secundo de
qualitate: tertio de dispositione aeris in eadem. Terra vero pradicta est
in ea posita parte Orientis in qua oriens sicut credimus coniungitur
Aquiloni. [Sidenote: Al. Solanganorum. Oceauns ab Aquilone.] Ab Oriente
autem est terra posita. Kyraiorum et etiam Solangorum: a meridie sunt terra
Saracenorum inter Occidentem et Meridiem Huyrorum. Ab Occidente prouincia
Naymanorum; ab Aquilone mari oceano circundatur. Hac vero in parte aliqua
est nimium montuosa, et in aliqua est campestris, sed fere tota adimxta
glarea, raro argillosa, plurimum est arenosa. In aliqua parte terne sunt
aliqua modica silua: alia vero est sine lignis omnino. Cibaria autem sua
decoquunt et sedent tam imperator quam principes et alij ad ignem factum de
boum stercoribus et equorum. Terra autem pradicta non est in parte
centesima fructuosa: nec etiam potest fructum portare nisi aquis
fluuialibus irrigetur. Sed aqua et riui ibidem sunt pauci: flumina vero
rarissima vnde ibidem villa sunt pauca; nec aliqua ciuitates excepta vna,
qua esse dicitur satis bona; [Sidenote:
Enter page number
PreviousNext
Page 7 of 315
Words from 1800 to 2058
of 82784