Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 7 of 82 - First - Home
Vnde Medio
Tempore Cyngis Erat Taliter Exaltatus, Nihilominus, Insultum Faciebant In
Terras Superius Annotatas, Viros Et Mulieres Et Pueros Occidebant, Et
Capiebant Pradam Eorum.
Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines
aggregauit.
[Sidenote: Kara Kitai.] Naymani et Kara Kitai, id est nigri
Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam
nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conueniunt: et
commissum est pralium, in quo Naymani et Kara Kitai a Mongallis sunt
deuicti, et maior pars eorum occisa: et alij qui euadere non potuerunt in
seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occady-can.] In terra autem pradictorum
Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can, postquam positus fuit
imperator, quandam ciuitatem, adificauit, quam Omyl [Marginal note: Vel
Chanyl.] appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Prope quam ad meridiem
est quoddam desertum magnum, in quo syluestres homines pro certo habitare
dicuntur, qui nulla modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: et si
quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum minime possunt,
aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram eorum
reuertentes se contra Kytaos in pralium praparauerunt, qui castra mouentes
terram eorum intrauerunt. [Sidenote: De mutua victoria Mongalorum et
Kytaorum. Tartarorum Kytama clades.] Imperator autem Kytaorum hoc audiens
venit contra eos cum exercitu suo; et commissum est pralium durum; in quo
pralio Mongali fuerunt deuicti: et omnes nobiles Mongalorum qui erant in
pradicto exercitu fuerunt occisi vsque ad septem. Cyngis vero et alij qui
remanserunt in tetram suam fugerunt. Et quum aliquantulum quieuisset
Cyngis, praparauit se rursus ad pralium et contra terram Huiyrorum
processit ad bellum. Isti homines Christiani de secta Nestorianorum erant,
quos etiam bello deuicit, et eorum literas acceperunt. Nam prius scripturam
aliquam non habebant. [Sidenote: Noua victoria litera.] Nunc autem eandem
literam Mongallorum appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum
[Marginal note: Vel Saruiur.], et contra terram Karauitarum [Marginal note:
Vel Karanitarum.], et contra terram Voyrat [Marginal note: Vel Hudirat.],
et contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in teram suam
reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocans omnibus gentibus
supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos
pugnasset, magnam partem terra Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eorum
concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu obsiderunt, quod
exercitui defecerunt expensa, et cum non haberent quod manducarent,
pracipit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad
manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant viriliter contra illos
sagittis et machinis: [Sidenote: Argentum loco lapidum in hostem
proiectum.] Et cum deficerent lapides, pro lapidibus proiecerunt argentum,
et maxime liquefactum. Ciuitas enim hac multis diuitijs erat plena. Et cum
diu pugnassent, et eam bello vincere minime possent, fecerunt vnam magnam
viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, et aperientes subito
terram, eis nescientibus prosilierunt in medio ciuitatis, et pugnabant cum
hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili modo pugnabant, et
concidentes portas intrauerant ciuitatem: [Sidenote: Kytai victi.] et
occidentes Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et aurum
et argentum, et omnes diuitias abstulerunt. Et cum terra pradicta Kytaoram
suos homines prafecissent, in terram propriam sunt reuersi. [Sidenote:
Cyngis salutator Imperator. Kyathaia pars in mari posita. Kytaorum litera
et religio.] Et tunc Imperatore Kytaoram deuicto factus est Imperator.
Quandam autem partem terra Kytaorum, qua posita est in mari, vsque in
hodiernum diem nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de quibus superius
diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: et habent nouum
et vetus Testamentum; et habent vitas patrum, et Erimitas et domos quasi
Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam
sanctos, habere. Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant,
et credunt vitam aternam, sed minime baptizantur. Scripturam nostram
honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures.
Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in
dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie
ita lati. [Sidenote: Opificiorum laus.] Linguam propriam habent: meliores
artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus, in quibus
solent homines Terra eorum est opulenta valde in frumento, vino, auro,
argento, et serico, et omnibus rebus in quibus solet sustentari humana
natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos exercitus diuiserunt.
[Sidenote: Thossuch can Cyngis filius Comanos deuicit. India minor
debellata.] Vnum de filijs Tossuch nomine, quem etiam Can appellabant, id
est Imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello
deuicit: et postquam vicerat eos in terram suam reuertabatur. Alium etiam
filium misit cum exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicerunt. Hij
autem nigri sunt Saraceni, qui Athiopes nuncupantur. Hic autem exercitus
contra Christianos, qui sint in India maiori in pugnaro processit. Quod
audiens rex terra illius, qui vulgo Presbyter Iohannes appellatur, venit
contra eos exercitu congregato. [Sidenote: Presbyter Iohannes: eiusdem
stratagema.] Et faciens imagines cupreas hominum in sella posuit super
equos, ponens ignem interius, et posuit hominem cum folle post imaginem
cupream super equum: et cum multis imaginibus, et equis taliter praparatis
venerunt contra pradictos ad pugnandum. Et cum ad locum pralij
peruenissent, istos equos vnum iuxta vnum pramiserunt. Viri autem, qui
erant retro, posuerunt nescio quid super ignem qui erat in pradicta
imagine, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, quod de
fumo illo aer est denigratus. [Sidenote: Victoria de Tartaris. ] Et tunc
super Tartaros iecerunt sagittas, ex quibus multi interfecti et vulnerati
fuerunt. Et sic cum confusione eos de finibus suis eiecerunt: Et nunquam
audiuimus, quod vltra ad eos redierunt. [Sidenote: De monstrosis mulieribus
et canibus monstrosa narratio.] Cum autem per deserta redirent, in quandam
terram venerunt in qua quadam monstra foemineas imagines habentia
reperirunt. Et cum interrogassent eas per multos interpretes vbi essent
viri terra illius, responderunt quod in illa terra quacunque foemina
nascebantur, habebant formam humanam: Masculi vero formam caninam. Et dum
moram protraherant in terra pradicta, Canes in alia parte conuenerunt in
vnum: Et dum esset hyems asperrima, se omnes proiecerunt in aquam: et post
hac incontinenti in puluerem mouebantur, et ita puluis admixtus aqua super
eos congelauit: [Sidenote: Glacies.] et dum sape; hoc fecissent, glacies
densa facta est super eos: Vnde cum magno impetu cum Tartaris conuenerunt
ad pugnam. At illi quum sagittas super eos iactabant, ac si super lapides
sagitassent, retro sagitta redibant:
Enter page number
PreviousNext
Page 7 of 82
Words from 6035 to 7043
of 82784