Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 79 of 315 - First - Home
And If At Any Time, The Tartars Pursuing Them, Chance To
Wound Them With Their Arrowes, They Put Herbes Into Their Wounds And Flye
Strongly Before Them.
De mutua victoria ipsorum et Kythaorum.
Cap. 9.
Mongali autem in terram suam reuertentes, se contra [Marginal note:
Haythono et Paulo Veneto sunt Cathay.] Kythaos ad pralium parauerunt, et
castra mouentes, eorum terram intrauerunt. [Sidenote: Tartarorum Cathayna
clades.] Quod audiens eorum Imperator, vnit cum exercitu suo contra illos,
et commissum est pralium durum, in quo Mongali sunt deuicti, omnesque
nobiles eorum, qui erant in exercitu, prater septem occisi sunt. Vnde cum
illis volentibus aliquam impugnare regionem, minatur aliquis stragem, adhuc
respondent: Olim etiam occisi non nisi septem remansimus, et tamen modo
creuimus in multitudinem magnam, ideoque non terremur de talibus. Chingis
autem et alij, qui remanserunt, in terram suam fugerunt. Cumque quieuisset
aliquantulum, praparauit se rursus ad pralium, et processit contra terram
Huyrorum. Isti sunt homines Christiani de secta Nestorianorum. [Sidenote:
Noua victoria. Litera.] Et hos etiam Mongali deuicerunt, eorumque literam
acceperunt; prius enim scripturam non habebant, nunc autem eandem
Mongalorem literam appellant. Inde contra terram Saruyur, et contra terram
Karanitarum, et contra terram Hudirat processit, quos omnes bello deuicit.
Inde in terram suam redijt, et aliquantulum quieuit. Deinde conuocatis
omnibus hominibus suis, contra Kythaos pariter processerunt, diuque contra
illos pugnantes, magnam partem terra illorum vicerunt, eorumque Imperatorem
in ciuitatem suam maiorem concluserunt. Quam et tam longo tempore
obsederunt, quod exercitus expensa omnino, defecerunt. Cumque iam quod
manducarent, penitus non haberent, pracipit Chingischam suis, vt de decem
hominibus vnum ad manducandum darent.
Enter page number
PreviousNext
Page 79 of 315
Words from 20604 to 20862
of 82784