Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Vel xlv. annorum. Mediocris erat
statura, prudens valde, nimis astutus multumque seriosus, et grauis in
moribus. Nec vnquam videbat eum - Page 76
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 76 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Vel Xlv.

Annorum.

Mediocris erat statura, prudens valde, nimis astutus multumque seriosus, et grauis in moribus. Nec vnquam videbat eum homo de facili ridere, vel aliquam leuitatem facere, sicut dicebant Christiani, qui cum ipso morabantur continue. Dicebant etiam nobis asserendo firmiter Christiani, qui erant de familia eius, quod deberet fieri Christianus. [Sidenote: Studium Christianismi.] Cuius signum erat, quod ipse Clericos Christianos tenebat, et expensas eis dabat. Habebat etiam semper capellam Christianorum ante maius, tentorium suum, vbi cantant Clerici publice et aperte, ac pulsant ad horas, vt cateri Christiani secundum mores Gracorum, quantacunque sit ibi multitudo Tartarorum, vel etiam aliorum hominum. Hoc tamen non faciunt alij Duces ipsorum. [Sidenote: Maiestas.] Est autem mos Imperatoris ipsius, vt nunquam ore proprio loquatur cum extraneo, quantumcunque magnus sit, sed audit et respondet per interpositam personam, et quandocunque negotium proponunt, vel Imperatoris responsionem audiunt illi, qui sub eo sunt, quantumcunque sint magni, flexis genibus vsque ad finem verborum persistunt. Nec alicui de consuetudine super aliquo negotio loqui licitum est, postquam ab Imperatore definitum est. Habet autem Imperator pradictus procuratorem et protonotarios, atque scriptores, omnesque officiales in negotijs tam publicis quam priuatis, excepris Aduocatis. [Sidenote: Potestas ex lex.] Nam sine litium vel iudiciorum strepitu secundum arbitrium Imperatoris omnia fiunt. Alij quoque Principes Tartarorum de his, qua ad illos pertinent, idem faciunt. [Sideote: Bellum in Christianos cogitatum.] Hoc autem nouerint vniuersi, quia nobis tunc existentibus in solenni curia, iam ex pluribus annis indicia, idem Cuyne Imperator, de nouo electus, cum omnibus suis Principibus erexit vexillum contra Ecclesiam Dei, ac Romanum Imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos Occidentis, nisi fortasse, quod absit, facerent ea, qua mandabat Domino Papa, atque potentibus, et omnibus Christianorum populis, videlicet vt ipsi subdantur eis. Nam excepta Christianitate, nulla est terra in orbe, quam timeant, et idcirco contra nos ad pugnam se praparant. Huius siquidem Imperatoris pater, scilicet Occoday, necatus fuerat veneno, et ob hoc a bellis quieuerant tempore pauco. Intentio autem eorum, vt dictum est supra, est, sibi totum subijcere mundum, sicut a Chingischam habent mandatum. Vnde et ipse Imperator in literis suis ita scribit: Dei fortitudo, hominum Imperator. In superscriptione quoque sigilli eius est hoc: Deus in coelo, et Cuyne Cham super terram, Dei fortitudo: omnium hominum Imperatoris sigillum.

+ Et praclare Aristoteles Politic. lib. 3. cap. 12. in hanc sententiam: Qui legem praesse vult, is velle videtur Deum ac leges imperare: qui autem vult hominem, is etiam belluam adiungit, cum prasertim tale quid sit cupiditas et iracundia: et magistratus et optimus quisque a recta via detorqueantur &c. Adde qua e Chrysippo adducuntur ff. li. i. tit. 3. 1. 2.

The same in English.

Of his age and demeanour, and of his seale. Chap. 28.

This Emperour, when hee was exalted vnto his gouernment, seemed to bee about the age of fourty or fourty fiue yeeres. He was of a meane stature, very wise and politike, and passing serious and graue in all his demeanour. A rare thing it was, for a man to see him laugh or behaue himself lightly, as those Christians report, which abode continually with him.

Enter page number   Previous Next
Page 76 of 162
Words from 38462 to 38970 of 82784


Previous 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online