Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Iste coepit robustus
venator esse: didicit enim homines furari, et pradam capere. Ad alias
terras ibat, et quoscunque poterat, captiuabat - Page 76
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 76 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Iste Coepit Robustus Venator Esse:

Didicit enim homines furari, et pradam capere.

Ad alias terras ibat, et quoscunque poterat, captiuabat, sibique associabat. Homines quoque sua gentis inclinauit ad se, qui tanquam Ducem sequebantur ipsum ad male agendum. Coepit autem pugnare cum Sumongal, siue cum Tartaris, et Ducem eorem interfecit, multoque bello sibi Tartaros omnes subiecit, et in seruitutem redigit. Post hac cum istis omnibus contra Merkatas, iuxta tenam positos Tartarorum pugnauit, quos etiam bello sibi subiecit. [Sidenote: Naymani. Infra cap. 25.] Inde procedens contra Metritas pugnam exercuit, et illos etiam obtinuit. Audientes Naymani, quod Chingis taliter eleuatus esset, indignati sunt. Ipsi enim habuerant Imperatorem strenuum valde, cui dabant tributum cuncta nationes pradicta. [Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui cum esset mortuus, filij eius successerunt loco ipsius. Sed quia iuuenes ac stulti erant, populum tenere nesciebant, sed ad inuicem diuisi ac scissi erant. Vnde Chingi pradicto modo iam exaltato, nihilominus in terras pradictas faciebant insultum, et habitatores occidebant, ac diripiebant pradam eorum. Quod audiens Chingis, omnes sibi subiectos congregauit. Naymani et Karakytay ex aduerso similiter in quandam vallem strictam conuenerunt, et commissum est pralium, in quo Naymani et Karakytay a Mongalis deuicti sunt. Qui etiam pro maiori parte occisi fuerunt, et alij, qui euadere non potuerunt, in seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occoday Cham.] In terra pradictorum Karakytaorum Occoday Cham, filius Chingischam, postquam imperator fuit positus, quandam ciuitatem adificauit, quam Chanyl appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Prope quam ad Meridiem est quoddam desertum magnum, in quo pro certo syluestres homines habitare dicuntur, qui nullatenus loquuntur, nec iuncturas in cruribus habent, et si quando cadunt, per se surgere non valent.

Enter page number   Previous Next
Page 76 of 315
Words from 19801 to 20065 of 82784


Previous 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online