Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 72 of 315 - First - Home
Itemque Lac, Vel Aliquem Potum Aut Cibum Super
Terram Effundere, In Statione Mingere.
Quod si voluntarie facit, occiditur,
si autem aliter, oportet quod pecuniam multam incantatori soluat, a quo
purificetur.
Qui etiam faciat, vt statio cum omnibus, qua in ipsa sunt,
inter duos ignes transeat. Antequam sic purificetur, nullus audet intrare,
nec aliquid de illa exportare. Praterea si alicui morsellus imponitur, quem
deglutire non possit, et ilium de ore suo eijcit, foramen sub statione fit,
per quod extrahitur, ac sine vlla miseratione occiditur. [Sidenote: [Greek:
atheotaes].] Iterum si quis caleat super limen stationis Ducis alicuius,
interficitur. Multa etiam habent his similia, qua reputant peccata. At
homines occidere, aliorum terras inuadere, ac res illorum diripere, et
contra Dei pracepta vel prohibitiones facere, nullum apud eos est peccatum.
De vita aterna et damnatione perpetua nihil sciunt. Credunt tamen, quod
post mortem in alio seculo viuant, gregesque multiplicent, comedant et
bibant, et patera faciant, qua hic a viuentibus fiunt. [Sidenote: Cultus
luna.] In principio lunationis vel in plenilunio incipiunt, quicquid noui
agere volunt, ipsamque Lunam Imperatorem magnum apellant, eamque
deprecantes genua flectunt. Omnes, qui morantur in stationibus suis,
oportet per ignem purificari. [Sidenote: Lustrationis ritus.] Qua scilicet
purificatio fit hoc modo. Duos quidem ignes faciunt, et duas hastas iuxta
eos, vnamque cordam in summitate hastarum ponunt. Ligantque super cordam
illam quasdam de Bucaramo scissiones, sub qua scilicet corda et ligaturis
inter illos ignes transeunt homines, ac bestia ac stationes. Sunt etiam dua
mulieres, vna hinc, et alia inde aquam proijcientes, ac quadam carmina
recitantes.
Enter page number
PreviousNext
Page 72 of 315
Words from 18759 to 19009
of 82784