Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Tamen et vxores patris post mortem ducere
possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de
parentela - Page 6
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 6 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Tamen Et Vxores Patris Post Mortem Ducere Possunt.

Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de parentela iunior ducere tenetur.

Reliquas mulieres omnes sine vlla differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde pretiose a parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad secunda coniugia non migrant, nisi quis velit suam nouercam ducere in vxorem. [Sidenote: Vestes.] Vestes autem tam virorum quam mulierum sunt vno modo formata. Pallijs, cappis vel capputijs vel pellibus non vtuntur. Tunicas vero portant de Bukeramo, purpura, vel Baldaquino in hunc modum formatas. A supremo vsque deorsum sunt scissa, quia ante pectus dupticantur. A latere vero sinistro vna, et in dextris tribus ligaturis nectuntur, et in latere et in sinistro vsque ad brachiale sunt scissa. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed a posterioribus est apertum. Habet autem caudulam vnam vsque ad genua retro. Mulieres vero qua sunt maritata habent tunicam valde amplam et vsque ad terram ante scissam. Super caput vero habent vnum quid rotundum de viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad vnam vlnam, et in summitate desinit in quadrum: et ab imo vsque ad summum in amplitudine semper crescit, et in summitate habet virgulam vnam longam et gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam: et est assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros. Instrumentum pradictum est tectum de buccaramo, siue purpura vel baldaquino: sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt, et per hoc ab alijs mulieribus cognoscuntur. Virgines autem et iuuenes mulieres cum magna difficultate a viris suis possunt discerni: quum per omnia vestiuntur vt viri. Pileola habent alia quam alia nationes, quorum formam intelligibiliter describere non valemus. [Sidenote: Tabernacula.] Stationes rotundas habent in modum tentorij praparatas, de virgis et baculis subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram vnde lumen ingreditur, et vt possit fumus exire: quia semper in medio ignem faciunt. Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt facta. Quadam stationes sunt magna, quadam parua, secundum dignitatem et hominum paruitatem. Quadam soluuntur subito et reparantur et super somarios deferuntur. Quadam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur. Minoribus autem in curru ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel quatuor, vel etiam plures, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum. [Sidenote: Opes in pecore.] Quocunque vadunt siue ad bellum, siue alias, semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis, bobus, ouibus, capris, et equis. Iumentorum tantam habent multitudinem, quantam non credimus habere totum mundum. Porcos et alias bestias minime habent.

De cultu et de hijs qua credunt esse peccata, et de diuinationibus et ritu funeris eorum, et de purgationibus suorum peccatorum. Cap. 3.

Dicto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc modum. Primo de cultu: secundo de hijs qua credunt esse peccata: tertio de diuinationibus, et purgationibus peccatorum: quarto de ritu funeris. Vnum Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium visibilium et inuisibilium. Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo quam panarum esse factorem:

Enter page number   Previous Next
Page 6 of 162
Words from 2541 to 3047 of 82784


Previous 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online