Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Tenacissimi retentores, et
parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos.
[Sidenote: Exortio Crudelitas.] Et, vt breuiter dicam - Page 6
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 6 of 82 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Tenacissimi Retentores, Et Parcissimi Donatores.

Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos. [Sidenote:

Exortio Crudelitas.] Et, vt breuiter dicam, omnes mali mores eorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt. [Sidenote: Cibi.] Cibi eorum sunt omnia qua mandi possunt. Comedunt canes, lupos, vulpes, et equos; et in necessitate carnes humanas. Vnde quando pugnauerunt contra quandam ciuitatem Kytaorum, [Footnote: Query, the inhabitants of the province of Kutais, on the Euxine, or of Cathay?] vbi morabatur imperator ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod defecerunt ipsis Tartaris omnino expensa, Et quia non habebant quod manducarent omnino, tunc accipiebatur de decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam qua egrediuntur de iumentis cum pullis manducant. Imo vidimus etiam eos pediculos manducare: vidimus etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergijs non vtuntur: panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi carnes: et tam paucas habent, quod alia nationes vix inde viuere possent. Cum pinguedine carnium multum polluunt manus: quando vero comederunt, tunc manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et alius accipit cum puncto cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare. Scutellas non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum peccatum, si de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi prins extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant, nec lauari permittunt et maxime quo tonitrua ab illa hora incipiunt donec desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt etiam ouinum, caprinum, vaccinum, et camelorum. Vinum, ceruisiam, et medonem non habent, nisi ab alijs nationibus mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, quod non comedere sed bibere possunt. Et vnus quisque ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die manducant. In sero vnicuique parum de carnibus datur, et brodium de carnibus bibunt. In astate autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino carnes raro manducant, nisi forte donentur eis, aut venatione aliquam bestiam ceperint, siue auem. [Sidenote: Poena adulterij.] Legem etiam siue consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in adulterio inuenirent manifeste. Similiter et virginem si fornicata fuerit, mulierem occidunt et virum. [Sidenote: Furti. Arcani cuulgali.] Si aliquis inuenitur in prada vel in furto manifesto in terra potestatis eorum sine vlla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium, maxime quando volunt ire ad bellum; centum plaga dantur super posteriora, quanto maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui di minoribus offendunt in aliquo a suis maioribus non parciter eis, sed verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubina et vxoris nulla est differentia, sed dat pater vnicuique eorum quod vult, et si est de genere ducum, ita est dux filius concubina, sicut filius legitimus. [Sidenote: [Greek: Poligamia.]] Et cum vnus Tartarus habet multas vxores, vnaquaque per se suam stationem, et familiam habet; et cum vna comedit, et bibit, et dormit vna die, et altera die cum alia. Vna tamen ex ipsis maior est inter alias, et frequentius cum illa quam cum alijs commoratur. Et cum tam multa sint inter se tamen de facili non contendunt, Viri nihil operantur omnino exceptis sagittis: et etiam de gregibus aliquantulam habent curam, sed venantur, et exercent se ad sagittandum: Omnes enim a paruo vsque ad magnum sagittarij sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et currunt in eis: et dantur eis arcus secundum suam atatem, et instruunt ad sagittandum. Agiles enim sunt et audates valde. Virgines et mulieres equitant, et agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et pharetras portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando possunt durare. Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum omnium sunt magni conseruatores. [Sidenote: Foemina Meta incognita eodem modo vestiuntur.] Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes, calceos, ocreas, et omnia opera qua de corio fiunt. Currus etiam ducunt et reparant camelos onerant, et velocissima sunt et strenua in omnibus operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliqua, sicut viri, sagittant.

De ipsorum Imperio. Cap. 5.

Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primo de ipsius principio. Secundo de principibus eius. Tertio de dominio Imperatoris et principum. Terra quadam est in partibus Orientis, de qua dictum est supra, qua Mongol nominatur. Hac terra quondam quatuor populos habuit. [Sidenote: Tartaria populi Tartar fluuius.] Et vnus Yeka Mongol, id est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali. Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hij populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant: quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi. [Sidenote: Cygnis ortus et res gesta.] In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis. Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines furari, rapere, pradari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit capere, et sibi associare non demittebat homines vero sua gentis ad se inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hac cum omnibus his pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam illos deuicit. [Sidenote: Naymani.] Audientes itaque Naymani, quod Cyngis erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem, qui fuerat strenuus valde, cuidabant tributum omnes nationes pradicta. [Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui debitum vniuersa carnis exsoluens, filij eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti, et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi:

Enter page number   Previous Next
Page 6 of 82
Words from 5035 to 6034 of 82784


Previous 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online