Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 64 of 315 - First - Home
Howbeit In
Summer Time; When They Haue Mares Milk Enough, They Seldome Eate Flesh,
Vnles Perhaps It Be Giuen Them, Or They Take Some Beast Or Bird In Hunting.
De moribus eorum bonis et malis.
Cap. 5.
Habent autem mores quosdam quidem commendabiles, et quosdam detestabiles.
[Sidenote: [Greek: peitharchia].] Magis quippe sunt obedientes Dominis
suis, quam aliqui qui in mundo sint homines, siue religiosi siue seculares.
Nam eos maxime reuerentur, nec illis de facili mentiuntur verbis factisue:
raro vel nunquam ad inuicem contendunt, bellaque vel rixa, vulnera vel
homicidia nunquam inter eos contingunt. [Sidenote: Abstinentia.] Pradones
etiam ac fures rerum magnarum ibi nequaquam inueniuntur, ideoque stationes
et currus eorum, vbi thesauros habent, seris aut vectibus non firmantur. Si
aliqua bestia perdita fuerit, quicunque inuenit eam vel dimittit, vel ad
illos, qui ad hoc positi sum, eam ducit. [Sidenote: Comitas. Temperantia.]
Apud quos ille, cuius est bestia, illam requirit, et absque vlla
difficultate recipit. Vnus alium satis honorat, et familiaritatem ac
cibaria, quamuis apud eos sint pauca, liberaliter satis communicat. Satis
etiam sunt sufferentes, nec cum ieiunauerint vno die, vel duobus, omnino
sine cibo, videntur impatientes, sed cantant et ludunt, ac si bene
comedissent. In equitando multum sustinent frigus, calorem quoque nimium
patiuntur. Inter eos quasi nulla placita sunt, et quamuis multum
inebrientur, tamen in ebrietate sua nunquam contendunt. Nullus alium
spernit, sed iuuat et promouet, quantum congrue potest. [Sidenote:
Castitas.] Casta sunt eorum mulieres, nec aliquid inter eos auditur de
ipsarum impudicitia. Quadam tamen turpia satis habent et impudica.
[Sidenote:
Enter page number
PreviousNext
Page 64 of 315
Words from 16589 to 16838
of 82784