Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 61 of 315 - First - Home
De
Quibus Duas Cordas Faciunt, Et Vnamquamque Post Aurem Ligant.
Pedes quoque
modicos habent.
[Sidenote: Habitus.] Vestes tam virorum quam mulierum vno
modo formata sunt. Pallijs vel cappis vel caputus non vtuntur. Tunicas vero
miro modo formatas portant de buccaramo, vel purpurato, vel baldaquino.
Pellicium habet pilos exterius, sed apertum est a posterioribus. Habet
tamen caudulam vnam vsque ad genua retro. [Sidenote: Vestes retro caudata.]
Vestes suas non lauant, nec lauari permittunt, et maxime a tempore, quo
tonitrua incipiunt vsquequo desinat illud tempus. [Sidenote: Tabernacula.]
Stationes habent rotundas in modum tentorij de virgulis et baculis
subtilibus praparatas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram, vnde
ingrediatur lumen, et fumus exire possit: quia semper in medio faciunt
ignem: parietes autem et tecta filtro sunt operta Ostia quoque de filtro
sunt facta Harum quadam subito soluuntur, et reparantur, et super summarios
deferuntur: quadam vero dissolui non possunt sed in curribus portantur. Et
quocunque siue ad bellum siue alias vadunt, semper illas secum deferunt.
[Sidenote: Opes in pecore.] In animalibus valde diuites sunt, vt in Camelis
et bobus capris et ouibus. Iumenta et equos habent in tanta multitudine
quantam non credimus totum mundi residuum habere. Porcos autem et alias
bestias non habent. Imperator ac Duces atque alij magnates in auro et
argento ac serico et gemmis abundant. Cibi eorum sunt omnia, qua mandi
possunt. [Sidenote: Victus.] Vidimus eos etiam manducare pediculos. Lac
bibunt animalium, et in maxima quantitate, si habent, iumentinum. Porro in
hyeme, quia nisi diuites sint, lac iumentinum non habent, millium cum aqua
decoquunt, quod tam tenue faciunt, vt illud bibere valeant.
Enter page number
PreviousNext
Page 61 of 315
Words from 15814 to 16074
of 82784