Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 5 of 162 - First - Home
Flumina Vero
Rarissima Vnde Ibidem Villa Sunt Pauca; Nec Aliqua Ciuitates Excepta Vna,
Qua Esse Dicitur Satis Bona; [Sidenote:
Syra orda, curia maior
imperatoris.] nos autem non vidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium
diem, cum apud Syram ordam essemus, qua curia est maior imperatoris eorum.
Et licet alias infructuosa sit, quamuis non multum tamen competenter est
alendis pecoribus apta.
Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media
etiam astate quando in alijs partibus solet calor maximus abundare; ibi
sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines quam plurimi occiduntur.
[Sidenote: Maxima niues in astate in Tartaria.] Cadunt etiam ibi eodem
tempore maxima niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum ventorum tam maximes
tempestates, quod cum labore vix possunt homines aliquando equitare. Vnde
cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos et
principum appellantur) iacebamus in terra pra magnitudine venti prostrati,
et propter pulueris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in
hyeme nusquam pluit, sed in astate: et tam modicum, quod vix potest
aliquando puluerem et radices graminum madidare. [Sidenote: Grando maxima.]
Grando etiam ibi sape maxiina cadit. [Sidenote: Maxima inundatio exubita
grandinis resolutione.] Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede
regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit
grando, quod ex subita resolutione sicut plenius intelleximus, plusquam
centum et quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. Res autem et
habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in astate subito magnus
calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt
maxima niues, in alia autem parua. [Sidenote: Iter quinque mensium et
dinudij.] Et vt breuiter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut
vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus et
dimidium ambulauimus) multo vilior est, quam dicere valeamus.
De formis Tartarorum, de coniugio, vestibus et habitaculis eorum. Cap. 2.
Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas describemus
personarum. Secundo de ipsorum coniugio supponemus. Tertio de vestibus.
Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus
alijs est remota. Inter oculos enim et genas plusquam alij homines sunt
lati. Gena etiam satis prominent a maxillis. Graciles sunt generaliter in
cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris statura. Barba
fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio et in barba
modicos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum
clericorum habent coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem
trium digitorum similiter omnes radunt. Qua rasura corona pradicta
iunguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter
omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam et prataxatam
rasuram crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis
tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines
permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, et ligant
vnamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Vxores vero habet
vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta,
aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et omnibus parentibus
generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex eadem matre,
sororibus etiam ex patre:
Enter page number
PreviousNext
Page 5 of 162
Words from 2040 to 2540
of 82784