Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 55 of 162 - First - Home
Cumque In Bello Contra Aliquos
Congrediuntur Nisi Communiter Cedant, Omnes Qui Fugiunt, Occiduntur.
Et si
vnus aut duo vel plures ex decem audacter accedunt ad pugnam, alij vero ex
illo Denario non sequuntur similiter occiduntur.
Sed etiam si vnus ex decem
vel plures capiuntur, socij eorum si non eos liberant, ipsi etiam
occiduntur. Poro arma debent habere tallia. Duos arcus vel vnum bonum ad
minus. [Sidenote: Armatura.] Tresque pharetras sagittis plenas, et vnam
securim et funes ad machinas trahendas. Diuites autem habent gladios in
fine acutos, ex vna parte tantum incidentes, et aliquantulum curuos. Habent
et equos armatos, crura etiam tecta, galeas et loricas. Verum loricas et
equorum cooperturas quidam habent de corio, super corpus artificiose
duplicato vel etiam triplicato. Galea vero superius est de chalybe, vel de
ferro: sed illud, quod in circuitu protegit collum et gulam, est de corio.
Quidam autem de ferro habent omnia supradicta, in hunc modum formata.
Laminas multas tenues ad vnius digni latitudinem et palma longitudinem
faciunt, et in qualibet octo foramina paruula facientes, interius tres
corrgias strictas et fortes ponunt. Sicque laminas, vnam alij quasi per
gradus ascendendo, supponunt. Itaque laminas ad corrigias, tenuibus
corrigiolis per foramina pradicta immissis, ligant, et in superiori parte
corrigiolam vnam ex vtraque parte duplicatam cum alia corrigiola consuunt,
vt lamina simul bene firmiterque cohareant. Hac faciunt tam ad cooperturas
equorum, quam ad armaturas hominum. Adeoque faciunt ilia lucere, quod in
eis potest homo faciem suam videre. Aliqui vero in collo ferri lancea vncum
habent, cum quo de sella, si possunt, hominem detrahant. Sagittarum eorum
ferramenta sunt acutissima, ex vtraque parte quasi gladius biceps
incidentia, semperque iuxta pharetram portant limas ad acuendum sagittas.
Habent vero scuta de viminibus, aut de virgulis facta. Sed non credimus,
quod ea soleant portare, nisi id castra et ad custodiam Imperatoris ac
principum, et hoc tantum de nocte. [Sidenote: Vsas bellorum.] In bellis
astutissimi sunt: quia per annos xlij. cum cateris gentibus dimicarunt.
[Sidenote: Mos tranandi flumina.] Cum autem ad flumim peruenerunt, maiores
habent rotundum ac letie corium, in cuius summitate per circuitum ansas
erebras facientes funem imponunt ac stringunt, ita quod in circuitu quasi
ventrem efficiunt, quem vestibus ac rebus cateris replent, fortissimeque ad
inuicem comprimunt. In medio autem ponunt sellas et alias res duriores: ibi
quoque sedent homines. Huiusmodi nauim ad equi caudam ligant, et hominem,
qui equum regat, pariter natare faciunt, vel habent aliquando duos remos,
cum quibus remigant. Equo igitur in aquam impulso, omnes alij equi
sequuntur illum, et sic transeunt fluuium. Pauperior autem quilibet vnam
bursam vel saccum de corio bene consutum habet, in quo res suas omnes
imponit, et in summitate fortiter ligatum, ad equi caudam suspendit, sicque
modo pradicto transit.
The same in English.
How the Tartars behaue themselues in warre. Chap. 17.
[Sidenote: The military discipline of the Tartars] Chingis Cham diuided his
Tartars by captaines of ten, captaines of an 100, and captaines of a 1000.
And ouer ten Millenaries or captains of a 1000, he placed, as it were, one
Colonel, and yet notwithstanding ouer one whole army he authorised two or
three dukes, but yet so that all should haue especiall regart vnto one of
the said dukes.
Enter page number
PreviousNext
Page 55 of 162
Words from 27672 to 28197
of 82784