Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 53 of 315 - First - Home
Expensas Ad Multos Annos Debent Habere
Sufficientes:
Custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent,
quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos.
Quum
enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum. [Sidenote: Obsidio
12 annorum.] Sic fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte, quem,
vt credo, tam obsederunt per duodecem annos; qui viriliter restiterunt, et
multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, qua
talem situm non habent debent fortiter vallari foueis profundis munitis, et
muris bene praparatis; et arcus et sagittas sufficientes: et lapides ac
fundas debent habere. Et debent diligenter cauere, quod non permittant
Tartaros ponere machinas suas; et suis machinis debent eos repellere. Et si
forte aliquo ingenio vel arte erigunt lartari machinas suas, debent eas
destruere machinis suis si possunt. Balistis etiam, fundis et machinis
debent resistere ne ciuitati appropinquent. Alias etiam debent esse parati,
vt superius dictum est. De castris et ciuitatibus, qua sunt in fluminibus
posita, diligenter debent videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum
est, quod Tartari plus diligunt, quod homines claudant se in ciuitatibus,
quam quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim eos esse suos por cellos in
hara conclusos. Vnde ponunt eis custodes, vt supradictum est. Si autem
aliqui Tartari de equis suis in bello proijciuntur, statim sunt capiendi:
quia cum sunt in terra fortiter sagitant, et equos et homines vulnerant et
occidunt. Et si seruantur tales, potest esse, quod habeatur pro eis pax
perpetua, aut pecunia magna redimantur: quoniam se adinuicem satis
diligunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 53 of 315
Words from 13731 to 13982
of 82784