Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 52 of 315 - First - Home
Et Si Tartari Cedunt, Non Tamen
Nostri Debent Recedere, Vel Ab Inuicem Separari:
Quia simulando hoc
faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et
eam destruant.
Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt
solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt
ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum
superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter
vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alij loco eorum
succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum
custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt
damones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die
quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec
deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper
vigilant, vt possint nocere. Homines vero tera qui Tartaros expectant, vel
super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas,
et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea
habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis
fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi
Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si
volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet
esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam
habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et
exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui
possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia
possint castrum furari.
Enter page number
PreviousNext
Page 52 of 315
Words from 13473 to 13730
of 82784