Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 51 of 162 - First - Home
To Be Short, All Things
Are So In The Power And Possession Of The Emperour, That No Man Dare Say,
This Is Mine, Or, This Is My Neighbours, But All, Both Goods, Cattell And
Men Are His Owne.
Concerning this matter also he published a statute of
late.
The very same authority and iurisdiction doe the dukes in like sorte
exercise vpon their subiects.
De electione Imperatoris Occoday, et legatione Ducis Bathy. Cap. 15.
[Sidenote: Occoday surrogatur patri. Bathy eiusque expeditio.] Mortuo, vt
supra dictum est, Cyngischam conuenerunt Duces, et elegerunt Occoday,
filium eius Imperatorem. Qui habito consilio Principum, diuisit exercitus.
Misitque Bathy, qui in secundo gradu attingebat eum, contra terram
Altissodan et contra terram Bisminorum, qui Sarraceni erant, sed
loquebantur Comanicum. Qui terram illorum ingressus, cum eis pugnauit,
eosque sibi bello subiecit. [Sidenote: Barchin ciuitas.] Quadam autem
ciuitas, nomine Barchin, diu restitit eis. Ciues enim in circuitu ciuitatis
foueas multas fecerant, propter quas non poterant a Tartaris capi, donec
illas repleuissent. [Sidenote: Sarguit ciuitas.] Ciues autem vrbis Sarguit
hoc audientes, exierunt obuiam eis, sponte in manus eoram se tradentes.
Vnde ciuitas eorum destructa non fuit, sed plures eorum occiderunt, et
alios transtulerunt, acceptisque spolijs, vrbem alijs hominibus
repleuerunt, et contra ciuitatem Orna perrexerunt. [Sidenote: Orna
ciuitas.] Hac erat nimium populosa et diuitijs copiosa. Erant enim ibi
plures Christiani, videlicet Gasari et Rutheni, et Alani, et alij nec non
et Sarraceni. Eratque Sarracenorum ciuitatis dominium. Est etiam posita
super quendam magnum fluuium, et est quasi portus, habens forum maximum.
Cumque Tartari non possent eos aliter vincere, fluuium qui per vrbem
currebat, praciderunt, et illam cum rebus et hominibus submerserunt. Quo
facto, contra Russiam perrexerunt, et magnam stragem in ea fecerunt,
ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt. Kiouiam, Russia
metropolin, diu obsederunt, et tandem ceperunt, ac ciues interfecerunt.
[Sidenote: Vide Mechouium lib. 1. cap. 3.] Vnde quando per illam terram
ibamus, innumerabilia capita et ossa hominum mortuorum, iacentia super
campum, inueniebamus. Fuerat enim vrbs valde magna et populosa, nunc quasi
ad nihilum est redacta: vix enim domus ibi remanserunt ducenta, quarum
etiam habitatores tenentur in maxime seruitute. Porro de Russia et de
Comania Tartari contra Hungaros et Polonos processerunt, ibique plures ex
ipsis interfecti fuerunt, et vt iam superius dictum est, si Hungari
viriliter restitissent, Tartari ab eis confusi recessissent. [Sidenote:
Morduani.] Inde reuertentes in terram Morduanorum, qui sunt Pagani,
venerunt, eosque bello vicerunt. [Sidenote: Bulgaria magna.] Inde contra
Byleros, id est, contra Bulgariam magnam profecti sunt, et ipsam omnino
destruxerunt. [Sidenote: Hungaria magna. Parossita.] Hinc ad Aquilonem
adhuc contra Bastarcos, id est Hungariam magnam processerunt, et illos
etiam deuicerunt. Hinc amplius ad Aquilonem pergentes, ad Parossitas
venerunt, qui paruos habentes stomachos et os paruum, non manducant sed
carnes decoquunt, quibus decoctis, se super ollam ponunt, et fumum
recipiunt, et de hoc solo reficiuntur, vel si aliquid manducant, hoc valde
modicum est. [Sidenote: Samogeta.] Hinc et ad Samogetas venerunt qui tantum
de venationibus viuunt, et tabernacula vestesque tantum habent de pellibus
bestiarum. [Sidenote: Monstra aquilinaria.] Inde ad quandam terram super
Oceanum peruenerunt, vbi monstra quadam inuenerunt, qua per omnia formam
humanam habebant, sed pedes bouinos, et caput quidem humanum, sed faciem vt
canis.
Enter page number
PreviousNext
Page 51 of 162
Words from 25619 to 26141
of 82784