Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 51 of 315 - First - Home
Talis Enim Apud Tartaros Sine Vlla Miseratione Occiditur.
Locus
ad praliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et
possint vndique videre:
Et si possunt habeant syluam magnam a tergo vel a
latere. Ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et syluam: nec
debent simul omnes conuenire in vnum, sed facere acies multas, et diuersas
ab inuicem nec tamen multum distantes. Et contra illos qui post veniunt
debent vnam aciem mittere qui eis occurrat. Et si Tartari simulant fugam,
non multum vadant post eos, nisi forte quantum possunt videre, ne forte
ipsos ad paratas insidias trahant, sicut facere solent: Et alia sit parata
ad muandum aciem illam, si fuerit opportunum. [Sidenote: Speculatores.]
Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant alia
acies Tartarorum retro, a dextris et a sinistris et semper debent mittere
aciem contra aciem qua eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere
aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc
facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc
debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent
praparare: plus enim fraudulentia quam fortitudine pugnant. Duces exercitus
semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis
qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post
eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum
non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in
tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi
eorum propter multitudinem quam habent.
Enter page number
PreviousNext
Page 51 of 315
Words from 13218 to 13472
of 82784