Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hac arma
debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et - Page 50
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 50 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Quicunque Autem Volunt Pugnare Cum Eis, Hac Arma Debent Habere.

Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et sagittas sufficientes:

Et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo manubrio. [Sidenote: Temperamentum ferri.] Ferramenta sagittarum de arcu vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum sagitta non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sunt ita bene armati, vt dixit; debent ire post alios vt faciunt Tartari: et trahere contra eos de armis et sagittis. Nec debent parcere pecunia, quoniam comparent arma, vt possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces exercitus: qui duces nequaquam debent pralium intrare, sicut nec duces eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hijs qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad pradam tollendam, antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena mulctetur.

Enter page number   Previous Next
Page 50 of 315
Words from 12968 to 13217 of 82784


Previous 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online