Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 4 of 82 - First - Home
Tertio De
Diuinationibus, Et Purgationibus Peccatorum:
Quarto de ritu funeris.
Vnum
Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium visibilium et inuisibilium.
Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo quam panarum esse factorem: non
tamen orationibus vel laudibus, aut ritu aliquo ipsum colunt. Nihilommus
habent idola quadam de filtro ad imaginem hominis facta; et illa ponunt et
vtraque parte ostij stationis, et subtus illa ponunt quiddam de filtro in
modum vberis factum, et illa credunt esse pecorum custodes, et eis
beneficium lactis et pullorum prastare. Alia vero faciunt de pannis
sericis, et illa multum honorant. Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto
ante ostium stationis: et quicunque aliquid de illo curru furatur, sine
vlla miseratione occiditur. Duces, millenarij, et centenarij vnum semper
habent in medio stationis. Pradictis idolis offerunt primum lac omnis
pecoris et iumenti. Et cum primo comedere et bibere incipiunt, primo
offerunt eis de cibarijs et potu. Et cum bestiam aliquam occidunt, offerunt
cor Idolo quod est in curru in aliquo cypho, et dimittunt vsque mane, et
tunc auferunt de prasentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam
imperatori faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante quam stationem
honorifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt munera
multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere vsque ad
mortem. Alia etiam animalia eidem offerunt. Qua vero occidunt ad
manducandum, nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et etiam ad
meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios nobiles, qui se
reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui fuit vnus de magnis
ducibus Russia, cum iuisset ad se reddendum Bati, fecerunt eum prius inter
duos ignes transire: Post hoc dixerunt, quod ad meridiem Cyngis inclinaret.
Qui respondit, quod Bati et seruis suis inclinaret libenter, sed imagini
hominis mortui non inclinaret, quia non licet hoc facere Christianis. Et
cum sape diceretur, quod inclinaret, et nollet, mandauit ei pradictus per
filium Ieroslai, quod occideretur si non inclinaret. [Sidenote: Martyrium
Michaelis ducis Russia.] Qui respondit, quod potius vellet mori, quam hoc
faceret, quia non liceret. At ille satellitem vnum misit, qui tam diu
contra cor eum in ventre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam
de suis militibus quia astabat confortans eum dixit: Esto robustus quia hac
poena non diu tibi durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum: post
hoc fuit caput eius cultello pracisum. Militi vero pradicto fuit caput
etiam cultello amputatum. Solem igitur lumina et ignem venerantur et
adorant, et aquam et terram, eis cibonim et potus primitias offerentes, et
mane potissime antequam comedant et bibant: quia de cultu Dei nullam legem
obseruant. Neminem cogunt suam fidem vel legem negare. Accidit tamen dum
adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de Saruogle [Marginal note:
Vel, Sciruogle. Andreas dux Russia.] qua est in Russia fuit apud Bati
accusatus, quod educeret equos Tartarorum de terra et venderet alias, et
cum tamen non esset probatum fuit, occisus: quod audiens iunior frater
eius, venit cum vxore occisi ad ducem pradictum Bati, volens supplicare, ne
terra tolleretur eisdem. Qui dixit par esse, quod vxorem fratris carnalis
pradicti duceret in vxorem: et mulieri pracepit ducere illum in virum
secundum consuetudinem Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi,
quam faceret contra legem. At ille, nihilominous tradidit eam illi, quamuis
renuerat quantum posset: et duxerunt ambo in lecto, et posuerunt puerum
super illam plorantem et clamantem et cogerunt eos commisceri coactione non
conditionali, sed absoluta. [Sidenote: De superstitiosis traditionibus
eorum. [Greek: Ethelothraeskeia.]] Quamuis de iustitia facienda, vel
peccato, cauendo nullam habeant legem, nihilominus tamen habent aliquas
traditiones, quas dicunt esse peccata: quas confinxerunt ipsi et patres
eorum. Vnum est, cultellum figere in igne, vel etiam quocunque modo tangere
cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de caldario: iuxta ignem
etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri caput debeat
igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus: Ipsi enim
calcaribus non vtuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item iuuenes aues
occidere, vel accipere: cum froeno equum percutere, Item os cum osse alio
frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In
statione mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter,
oportet quod pecunia soluatur incantatori, qui purificet eos: faciat etiam
stationem et ea qua in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam
sic purificetur nullus audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si
alicui morsus imponitur, et deglutire non potest, et de ore suo eijcit eum,
fit foramen sub statione, et extrahunt per illud foramen, et sine vlla
misericordia occiditur. [Sidenote: [Greek: atheotaes].] Item si aliquis
calcat limen stationis alicuius ducis interficitur eodem modo. Et multa
habent similia, de quibus longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum
terras inuadere, res aliorum accipere, quocunque iniusto modo fornicari,
alijs hominibus iniunari, facere contra Dei prohibitiones et Dei pracepta,
nullum est peccatum apud eos. De vita aterna et damnatione perpetua, nihil
sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo viuant, greges
multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, qua in hoc seculo a
viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, augurijs, aruspicijs,
veneficijs, incantationibus multum intendunt. Et cum a damonibus ipsis
respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga: sed
Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant, quem mirabiliter timent
et reuerentur: ac oblationes offerunt multas, et primitias cibi et potus.
Secundum autem responsa ipsius faciunt vniuersa. [Sidenote: Cultus luna.]
In principio etiam lunationis vel plenilunio incipiunt quicquid noui agere
volunt. Vnde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt et
deprecantur. Solem dicunt esse matrem luna, eo quod lumen a sole recipiat.
Et vt breuiter dicam per ignem credunt omnia purificari. Vnde cum nuncij
veniunt ad eos, vel principes, vel qualescunque persona, oportet ipsos et
munera qua portant per duos ignes transire, vt purificentur. Item si cadit
ignis de coelo super pecora, vel super homines, quod ibidem sape contingit,
siue aliquid talium euenerit eis, per quod immundos seu infortunatos se
reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem spem
suam in talibus posuerunt. [Sidenote: Ritus funebris.] Quando aliquis eorum
infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et contra illam filtrum
circumuoluitur nigrum:
Enter page number
PreviousNext
Page 4 of 82
Words from 3015 to 4014
of 82784