Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 49 of 315 - First - Home
[Sidenote: Tartari Proponunt Inuadere Liuoniam At Prussiam.]
Adhoc Sciendum Est, Quod Imperator Dixit Ore Suo, Quod Vellet Mittere
Exercitum In Liuoniam Et Prussiam.
Et quoniam omnem terram volunt delere
vel in seruitutem redigere, qua seruitus est intolerabilis nostra genti, et
superius dictum est:
Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna
prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam
pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram;
et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene,
ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant
promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi
esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos.
Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitijs faciunt
illud idem. Et ita cum hominibus deuicta prouincia destruunt aliam terram.
Nec est aliqua prouincia qua per se possit resistere eis: quia de omni
terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si
Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet
quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores,
et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi
incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras,
vndique homines quarunt, et nullus congrue auxilium alteri potest prabere:
quoniam ipsi cateruatim vndique quarunt homines et occidunt. Et si claudunt
se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum
vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per
terras homines occidentes.
Enter page number
PreviousNext
Page 49 of 315
Words from 12709 to 12967
of 82784