Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 47 of 315 - First - Home
Audiuimus
Etiam Alios Esse Mortuos, Vel Etiam De Magno Algore Quasi In Omnibus
Membris Inutiles Esse, Factos.
Quomodo bello occurratur Tartaris.
Cap. 8.
Dicto de terris, qua obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur
eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum. Primo scribendum est quid
intendunt. Secundo de armis et ordinatione acierum. Tertio quomodo
occurratur astutijs eorum in congressione. Quarto de munitione castrorum et
ciuitatum. Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum. Intentio Tartarorum
est subijcere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent
mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis
suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione
sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei
fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis
hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus
tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam
timent, idcirco se ad pugnam prapararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi
quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, qua iam ex
pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in
presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan
pradictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et
Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos
occidentis, nisi forsan facerent ea, qua mandat Domino Papa, et potentibus
ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum
est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, qua est hactenus
inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi
subiectas:
Enter page number
PreviousNext
Page 47 of 315
Words from 12202 to 12457
of 82784