Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 45 of 315 - First - Home
Sicut Factum
Est De Obesis Siue Georgianis, A Quibus Quinquaginta Vel Quadraginta
Millia, Vt Dictum Est, Yperperorum Siue Bysantiorum Accipiunt Pro Tributo:
Alias Ad Hoc In Pace Esse Permittunt.
Tamen, secundum quod intelleximus ab
eis, rebellare proponunt.
Terrarum nomina quas vicerunt sunt hac. Kytai, Naymani, Solangi, Kara
Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal,
Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri
magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati,
Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue
Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudai,
Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Sidenote: Samogedi aquilonares.], Perses,
Thoas, India minor siue Athiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Alia
terra sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et
mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hac autem sunt nomina
Terrarum qua eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subdita eis, India
magna, Mangia; [Sidenote: Mangia.] Quadam pars Alanorum, Quadam pars
Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum pradictorum obsederunt et
debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et
Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad
pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et
prosiluerunt in ciuitatem, et alij tentabant incendere ciuitatem, alij
pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem
posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hijs qui intrauerunt
ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt,
compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent
facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra
Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes
artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 45 of 315
Words from 11681 to 11949
of 82784