Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 44 of 82 - First - Home
Cum Timore Tamen & Verecundia, Quia Verba Congrua
Mihi Non Suppetunt, Qua Debeam Tanta Scribere Maiestati.
Nouerit ergo
vestra sancta maiestas, quod anno Domini millessimo ducentessimo,
quinquagessimo tertio, nonas Maij ingressi sumus mare Ponti, quod Bulgarici
vocant, Maius Mare:
& Habet mille octo milliaria in longum, vt didici a
mercatoribus, & distinguitur quasi in duas partes. Circa medium enim eius
sunt qua prouincia terra, vna ad Aquilonem, & alia ad meridiem. Illa qua
est ad meridiem dicitur Synopolis; & est castrum & portus Soldani Turchia.
Qua vero ad Aquilonem est, est Prouincia quadam, qua nunc dicitur a Latinis
Gasaria, a Gracis vero qui inhabitant eam super littus maris dicitur
Cassaria, hoc est Casaria. Et sunt promontoria quadam extendentia se in
mare, & contra meridiem versus Synopolim. Et sunt trecenta milliaria inter
Synopolim & Cassariam. Ita quod sint septingenta milliaria ab istis punctis
versus Constantinopolim in longum et latum: et septingenta versus Orientem:
hoc est, Hiberiam, qua est prouincia Georgia. Ad prouinciam Gasaria siue
Casaria applicuimus, qua est quasi triangularis, ad Occidentem habens
ciuitatem, qua dicitur Kersoua in qua fuit Sanctus Clemens marterizatus. Et
nauigantes coram ea vidimus insulam in qua est templum illud quod dicitur
Angelicis manibus praparatum. [Sidenote: Soldaia.] In medio vero quasi in
cuspide ad meridiem habet ciuitatem qua dicitur Soldaia, qua ex transuerso
respicit Synopolim: Et illuc applicant omnes Mercatores venientes de
Turchia volentes ire ad terras Aquilonares, et e contrario venientes de
Russia et terris Aquilonaribus, volentes transire in Turchiam. Illi portant
varium et grisiam, et alias pelles pretiosas. Alij portant telas de cottone
siue bombasio, et pannos sericos et species aromaticas. [Sidenote: Matriga
ciuitas.] Ad Orientem vero illius prouincia est ciuitas qua dicitur
Matriga, vbi cadit fluuius Tanais in mare Ponti per orificium habens
latitudinem duodecem milliarium. Ille enim fluuius antequam ingrediatur
mare Ponti, facit quoddam mare versus Aquilonem, habens in latitudine et
longitudine septinginta, milliaria, nusquam habens profunditatem vltra sex
passus, vnde magna vasa non ingrediuntur illud. Sed mercatores de
Constantinopoli applicantes ad pradictam ciuitatem Matertam, mittunt barcas
suas vsque ad flumen Tanaim, vt emant pisces siccatos, sturiones, thosas,
borbatos, et alios pisces infinita multitudinis. Pradicta vero prouincia
Cassaria cingitur mari in tribus lateribus: ad Occidentem scilicet, vbi est
Kersoua ciuitas Clementis, ad meridiem vbi est ciuitas Soldaia, ad quam
applicuimus, qua est cuspis prouincia, et ad Orientem Maricandis, vbi est
ciuitas Materta, et orificium Tanais. [Sidenote: Zikia.] Vltra illud
orificium est Zikia, qua non obedit Tartaris: Et Sueui et Hiberi ad
Orientem, qui non obediunt Tartaris. Postea versus meridiem est Trapesunda
qua habet proprium Dominum nomine Guidonem, qui est de genere imperatorum
Constantinopolitanorum, qui obedit Tartaris: postea Synopolis qua est
Soldani Turchia qui similiter obedit: postea terra Vastacij cuius filius
dicitur Astar ab auo materno, qui non obedit. Ab orificio Tanaius versus
Occidentem vsque ad Danubium totum est subditum. Etiam vltra Danubium
versus Constantinopolim, Valakia, qua est terra Assani, et minor Bulgaria
vsque in Solonomam omnes soluunt eis tributum. Et etiam vltra tributum
condictum sumpserunt annis nuper transactis de qualibet domo securim vnam,
et totum frumentum quod inuenerunt in massa. Applicuimus ergo Soldaia in
12. Kalendas Iunij: Et prauenerant nos quidam mercatores de
Constantinopoli, qui dixerunt venturos illuc nuncios de terra sancta
volentes ire ad Sartach. Ego tamen pradicaueram publice in Ramis Palmarum
apud Sanctam Sophiam, quod non essem nuncius, nec vester, nec alicuius, sed
ibam apud illos incredulos secundum regulam nostram. Tunc cum applicuissem,
monebant me dicti mercatores vt caute loquerer, quia dixerunt me esse
nuncium, et si non dicerem me esse nuncium, quod non praberetur mihi
transitus. Tunc loquutus sum hoc modo ad capitaneos ciuitatis, imo ad
vicarios capitaneorum, quia capitanei iuerant ad Baatu portantes tributum,
et non fuerant adhuc reuersi. Nos audiuimus, dixi, de Domino vestro Sartach
in Terra Sancta quod esset Christianus: et gauisi sunt inde vehementer
Christiani, et pracipue Dominus Rex Francorum Christianissimus, qui ibi
peregrinatur, et pugnat contra Saracenos, vt eripiat loca sancta de manibus
eorum: vnde volo ire ad Sartach, et portare ei literas Domini Regis, in
quibus monet eum de vtilitate totius Christianitatis. Et ipsi receperunt
nos gratanter, et dederunt nobis hospitium in ecclesia Episcopali. Et
Episcopus ipsius ecclesia fuerat ad Sartach, qui multa bona dixit mihi de
Sartach, qua ego postea non inueni. Tunc dederunt nobis optionem vtrum
vellemus habere bigas cum bobus ad portandum res nostras vel equos pro
summarijs. Et mercatores Constantinopolitani consuluerunt mihi quod non
acciperem bigas, imo quod emerem proprias bigas coopertas, in quibus
apportant Ruteni pelles suas, et in illis includerem res nostras quas
vellem quotidie deponere, quia si acciperem equos, oporteret me in qualibet
Herbergia deponere et reponere super alios, et praterea equitarem lentiori
gressu iuxta boues. Et tunc acquieui consilio eorum malo, tum quia fui in
itinere vsque Sartach duobus mensibus, quod potuissem vno mense fecisse, si
iuissem equis. Attuleram mecum de Constantinopoli fructus et vinum
muscatum, et biscoctum delicatum de consilio mercatorum ad prasentandum
capitaneis primis, vt facilius pateret mihi transitus; quia nullus apud eos
respicitur rectis oculis, qui venit vacua manu. Qua omnia posui in vna
biga, quando non inueni ibi capitaneos ciuitatis, quia dicebant mihi, quod
grattissima forent Sartach, si possem deferre ea vsque ad eum. Arripuimus
ergo iter tunc circa Kalend. Iunij cum bigis nostris quatuor coopertis et
cum alijis duabus quas accepimus ab eis, in quibus portabantur lectisternia
ad dormiendum de nocte, et quinque equos dabant nobis ad equitandum. Eramus
enim quinque persona. Ego et socius meus frater Bartholomeus de Cremona, et
Goset later prasentium, et homo dei Turgemannus, et puer Nicolaus, quam
emeram Constantinopoli de nostra eleemosyna. Dederunt etiam duos homines
qui ducebant bigas et custodiebant boues et equos. Sunt autem alta
promontoria super Mare a Kersoua vsque ad orificium Tanais: Et sunt
quadraginta castella inter Kersouam et Soldaiam, quorum quodlibet fere
habet proprium idioma: inter quos erant multi Goti, quorum idioma est
Teutonicum. Post illa montana versus Aquilonem est pulcherrima sylua in
planicie, plena fontibus et riuulis: Et post illam syluam est planicies
maxima, qua durat per quinque dietas vsque ad extremitatem illius prouincia
ad aquilonem, qua coarctatur habens Mare ad Orientem et Occidentem. Ita
quod est vnum fossatum magnum ab vno Mari vsque ad aliud.
Enter page number
PreviousNext
Page 44 of 82
Words from 43414 to 44421
of 82784