Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 38 of 315 - First - Home
Longitudo Saggitarum
Est Duorum Pedum Et Vnius Palma, Et Duorum Digitorum.
Et quia diuersi sunt
pedes, mensurum pedum geometricam ponimus.
Duodecem grana hordei pollicis
transuersio est. Sexdecem pollices transuersi faciunt vnum geometricum
pedem. Ferramenta sagittarum sunt acutissima, et ex vtraque parte
incidentia quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad
acuendum sagittas. Ferramenta pradicta caudam habent acutam ad longitudinem
vnius digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de viminibus vel de
virgulis factum. Saggitas habent alias ad sagittandum aues bestias et
homines inermes ad trium digitorum latitudinem. Sagittas alias habent
diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Quum ad bellum procedere
volunt pracursores pramittunt, qui nihil secum portant prater filtra sua,
equos et arma. Isti nihil rapiunt, domos non comburunt, bestias non
occidunt: Sed tamen homines vulnerant et mortificant, et si non possunt
aliud mittunt in fugam; multo libentius tamen occidunt, quam fugant, post
istos sequitur exertitus, qui cuncta qua inuenit accipit, et homines etiam,
si inueniri possunt, accipiunt et occidunt. [Sidenote: Mos tranandi
flumina.] Quum autem ad flumina perueniunt, hoc modo transeunt illa etiamsi
sunt magna. Maiores vnum rotundum et leue corium habent, in quo in
summitate per circuitum crebras faciunt ansas, in quibus funem imponunt, et
stringunt ita quod in circuitu faciunt quendam ventrem, quem replent
vestibus, et alijs rebus, et fortissime comprimunt ad imuicem: post hoc in
medio ponunt sellas et alias res duriores: homines autem in medio sedent:
et ligant et caudam equi nauem hanc taliter praparatam, et vnum hominum qui
equum regat faciunt pariter cum equo ante natare:
Enter page number
PreviousNext
Page 38 of 315
Words from 9833 to 10086
of 82784