Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 34 of 315 - First - Home
Similes Frobisheri hominibus.] Inde vltra
procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi inuenerunt quadam
monstra qua per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in
pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis:
Duo verba loquebantur
more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia temporum
latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi
poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex
eis morantur ibidem. [Sidenote: Expeditio Cyrpodanis.] Cyrpodan vero eodem
tempore misit Occoday can cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos
etiam bello deuicit. Hij autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non
habent. Quorum consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, pra dolore
quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua
leuant. [Sidenote: Armeni.] Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra
Armenos. [Sidenote: Hij videntur sagittasse balistis.] Sed cum per deserta
transiret, etiam quadam monstra effigiem humanam habentia inuenerunt: sed
non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum pedem habebant;
et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter currebant, quod equi
eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando super illum vnum
pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem,
remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant secundum
modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. [Sidenote: Georgia.] Inde
procedentes venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgia:
et alia pars venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum
singulis annis dederunt, et adhuc faciunt idem.
Enter page number
PreviousNext
Page 34 of 315
Words from 8796 to 9054
of 82784