Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 31 of 315 - First - Home
Nec Etiam In Curijs Principum,
Nec In Via Datur Eis Comedere, Nisi Semel In Die, Et Satis Parum.
Insuper
si aliqua iniuria sibi fiunt, conqueri de facili minime possunt.
Vnde eos
oportet illa patienter portare. Insuper multa tam a principibus, quam ab
alijs nationibus et minoribus ab eis exiguntur: et si non daretur, vili
pendunt eos, immo quasi pro nihilo habent eos. Et si a magnis viris
mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere: sed dicunt: A magno homine
venistis, et cur modicum datis? et accipere dedignantur. Et si nuncij bene
volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora. Idcirco magnam partem
rerum, qua nobis a fidelibus erant data, oportuit nos de necessitate
muneribus dare. Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu imperatoris
pradicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed omnia sunt
Imperatoris, res, iumenta, et homines. Et super hoc etiam nuper emanauit
Imperatoris statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines
suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alij inter duces.
Nuncij etiam ducum, quocunque eos transmittunt, et homines tam Imperatoris
quam alij omnes equos subdititios et expensas, et qui equos custodiant, et
etiam nuncijs seruiant sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem
iumenta vt habeat ex eis lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut
placuerit ei, tam duces quam alij pro redditu dare tenentur. Et homines
ducum idem facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus est liber.
Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et duces volunt, et quantum volunt
de rebus suis accipiunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 31 of 315
Words from 8034 to 8288
of 82784