Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 30 of 315 - First - Home
Alios filios habuit plures, sed
eorum nomina ignoramus.
[Sidenote: Duces.] Hac sunt ducum nomina. Ordu:
iste fuit in Polonia et in Hungaria: Bati, Cathan, Syban, Bureth. Omnes
isti fuerunt in Hungaria, Cyrpodan iste est adhuc vltra mare contra
Soldanum Damasci. Isti remanserunt in terra: Mangu, Cuthen, Syrennen,
Hybilay, Syremum, Synocur, Thuatamur, Cyragay, Sybedey, senex quidam miles
inter eos, Bora, Berca, Mauci, Choranca: sed iste inter alios est minimus.
Alij vero duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus.
[Sidennote: Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.] Imperator
autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in
aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi maneant
duces: millenarij centenarijs. Centenarij decanis. Insuper quicquid
pracipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue ad
mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit
filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis
annis, aut intermissis aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus
Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas retinet: alias dat suis
hominibus, sicut videtur ei expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et
vbicunque transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et
expensas. Vndecunque venerint ei tributa vel nuncij, oportet quod equi,
currus, et expensa similter dentur eis. [Sidenote: Inhumanitas erga
Legatos.] Nuncij qui veniunt aliunde in magna miseria sunt in victu pariter
et vestitu: quia expensa viles sunt et pauca: et maxime cum veniunt ad
principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem
hominibus, quod inde vix possint viuere duo.
Enter page number
PreviousNext
Page 30 of 315
Words from 7782 to 8033
of 82784