Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 309 of 315 - First - Home
[Sidenote: Tangut Populi Fortissimi.] Post Istos Sunt
Ipsi Tangut Ad Orientem Inter Montes Illos, Homines Fortissimi, Qui
Ceperunt Chingis In Bello.
Et pace facta dimissis ab eis, postea subiugauit
eos.
[Sidenote: Boues pilosis caudis: his similes sunt in Quinera America
septentrionalis prouincia.] Isti habent boues fortissimos habentes caudas
plenas pilis sicut equi, et ventres pilosos et dorsa. Bassiores sunt alijs
bobus in tibijs, sed ferociores multum. Isti trahunt magnas domos
Moallorum: et habent cornua gracilia, longa, acuosa, acutissima: ita quod
oportet semper secare summitates eorum. Vacca non permittit se iniungi nisi
cantetur ei. Habent etiam naturam bubali quia si vident hominem indutum
rubeis, insiliunt in eum volentes interficere. [Sidenote: Tebet populi.]
Post illos sunt Tebet homines solentes comedere parentes suos defunctos, vt
causa pietatis non facerent aliud sepulchrum eis nisi viscera sua. Modo
tamen hoc dimiserunt, quia abominabiles erant omni nationi. Tamen adhuc
faciunt pulcros ciphos de capitibus parentum, vt illis bibentes habeant
memoriam eorum in iocunditate sua. Hoc dixit mihi qui viderat. Isti habent
multum de auro in terra sua. [Sidenote: Auri Abundantia.] Vnde qui indiget
auro, fodit donec reperiat, et accipiat quando indiget, residuum condens in
terra: quia si reponeret in arca vel in thesauro, crederet quod Deus
auferret ei aliud quod est in terra. De istis hominibus vidi personas
multum deformes. [Sidenote: Tangut homines magni sed fusci.] Tangut vidi
homines magnos sed fuscos. Iugures sunt mediocris statura sicut nostri.
Apud Iugures est fons et radix ideomatis Turci et Comanici. [Sidenote:
Langa et Solanga.] Post Tebet sunt Langa et Solanga, quorum nuncios vidi in
curia:
Enter page number
PreviousNext
Page 309 of 315
Words from 81007 to 81263
of 82784