Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 303 of 315 - First - Home
Tunc
Responderunt, Nos Non Figuramus Istas Imagines Deo.
Sed quando aliquis
diues moritur ex nostris, vel filius, vel vxor, vel aliquis charus eius
facit fieri imaginem defuncti, et ponit eam hic:
Et nos veneramur eam ad
memoriam eius. Quibus ego, Tunc ergo non facitis ista nisi propter
adulationem hominum. Immo dixerunt ad memoriam. Tunc quasiuerunt a me quasi
deridendo: vbi est Deus? Quibus ego, Vbi est anima vestra? Dixerunt, in
corpore nostro. Quibus ego, Nonne est vbique in corpore tuo et totum regit,
et tamen non videtur? Ita Deus vbique est, et omnia gubernat, inuisibilis
tamen, quia intellectus et sapientia est. Tunc cum vellem plura ratiocinari
cum illis, interpres meus fatigatus non valens verba exprimere, fecit me
tacere. Istorum secta sunt Moal siue Tartari, quantum ad hoc, quod ipsi non
credunt nisi vnum Deum: tamen faciunt de filtro imagines defunctorum
suorum, et induunt eas quinque pannis preciosissimis, et ponunt in vna biga
vel duabus, et illas bigas nullus audet tangere: et sunt sub custodia
diuinatorum suorum, qui sunt eorum sacerdotes, de quibus postea narrabo
vobis. Isti diuinatores semper sunt ante curiam ipsius Mangu et aliorum
diuitum: pauperes enim non habent eos; nisi illi qui sunt de genere
Chingis. Et cum debent bigare, ipsi pracedunt, sicut columna nubis filios
Isral, et ipsi considerant locum metandi castra, et post deponunt domos
suas; et post eos tota curia. Et tunc cum sit dies festus siue kalenda ipsi
extrahunt pradictas imagines et ponunt eas ordinate per circuitum in domo
sua. Tunc veniunt Moal et ingrediuntur domum illam, et inclinant se
imaginibus illis et venerantur illas.
Enter page number
PreviousNext
Page 303 of 315
Words from 79420 to 79680
of 82784