Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Ex quibus tantum duo dicemus. Vnum est, quod
quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum
esse voluerit imperator - Page 29
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 29 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Ex Quibus Tantum Duo Dicemus.

Vnum est, quod quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet occidi.

Vnde ante electionem ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos ipsius Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione regnare. Aliud statutum est, quod sibi debent subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente debent pacem habere, nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui euadere poterunt, vt dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alij, qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per millenarios, et centenarios et Decanos debeat eorum exercitus ordinari. [Sidenote: Interitus.] Post hoc ab ictu tonitrui esc occisus, peractis suis ordinationibus and statutis. Hic autem habuit quatuor filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus. [Sidenote: Liberi.] Isti quatuor filij cum alijs maioribus qui tunc erant, primum filium videlicet Occoday elegerunt imperatorem, filij autem istius Occoday Cuyne, qui nunc est imperator, Cocthen et Cyrenen. [Sidenote: Nepotes.] Et si plures habuerit filios ignoramus. Filij autem Tossuch can Bati: iste est ditior et potentior post imperatorem: Ordu, iste est senior omnium ducum: Syban, Bora, Bercuthanth: aliorum filiorum Tossuch can nomina ignoramus. Filij Thaaday sunt Burin et Chadan, nomina aliorum filiorum nescimus. Alterius autem filij Cyngis can, cuius nomen nescimus, filiorum nomina sunt hac. Vnus vocatur Mengu, cuius mater est Seroctan. Ista domina inter omnes Tartaros, excepta matre imperatoris, est magis nominata: et potentior est omnibus excepto Bati.

Enter page number   Previous Next
Page 29 of 315
Words from 7531 to 7781 of 82784


Previous 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online