Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 291 of 315 - First - Home
Et quadam die dum esset ebrius, loquebatur ita cum hominibus suis.
Nonne sum de genere Chingis can sicut Baatus (Et ipse erat nepos Baatu vel
frater) quare non vadam super ripam Etilia, sicut Baatu, vt pascam ibi?
Qua
verba relata fuerunt Baatu. Tunc ispse Baatu scripsit hominibus illius, vt
adducerent ei dominum ipsorum vinctum quod et fecerunt. [Sidenote: Casale.]
Tunc Baatu quasiuit ab eo si dixisset tale verbum: et ipse confessus est,
tamen excusauit se, quia ebrius erat: (quia solent condonare ebrijs:) et
Baatu respondit: Quomodo audebas me nominare in ebrietate tua? Et fecit ei
amputari caput. De illis Teutonicis nihil potui cognoscere vsque ad curiam
Mangu. Sed in supradicto casali intellexi, quod Talas erat post nos iuxta
montes per sex dietas. [Sidenote: Bolac villa. Aurifodina.] Quando veni ad
curiam Mangu cham, intellexi quod ipse Mangu transtulerat eos de licentia
Baatu versus Orientem spacio itineris vnius mensis a Talas ad quandam
villam qua dicitur Bolac: vbi fodiunt auram, et fabricant arma, Vnde non
potui ire nec redire per eos. Transiui eundo satis prope, per tres dietas
forte ciuitatem illam: sed ego ignoraui: nec potuissem etiam declinasse
extra viam, si bene sciuissem. [Sidenote: Intrat ditionem Mangu cham.] A
pradictos casali iuimus ad Orientem iuxta montes pradictos: et tunc
intrauimus inter homines Mangu cham, qui vbique cantabant et plaudebant
coram ductore nostro: quia ipse erat nuncius Baatu. Hunc enim honorem
exhibent sibi mutuo, vt homines Mangu cham recipiant nuncios Baatu pradicto
modo: Et similiter homines Baatu nuncios Mangu.
Enter page number
PreviousNext
Page 291 of 315
Words from 76307 to 76558
of 82784