Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 28 of 315 - First - Home
[Sidenote: Troglodyta.] Sed Tantum Quasiuerant Per
Terram, Quod Inuenerunt Hominem Cum Vxore Sua; Quos Ante Cyngis Can
Adduxerunt.
Et cum interrogasset vbi essent homines terra illius,
responderunt quod in terra sub montibus habitarent.
At Cyngis can retenta
vxore misit viram illum cum nuncijs suis mandans hominibus illis vt
venirent ad mandatum ipsius. Illi vero euntes ad eos, narrauerunt omnia qua
Cyngis can mandauerat. Qui responderunt quod tali die venirent ad mandatum
suum faciendum. Medio vero tempore congregauerunt se per vias occultas sub
terra et venerunt contra istos ad pugnandum: et irruentes subito super eos
plurimos occiderunt. At illi, Cyngis can videlicet et sui fugam ineuntes,
terram exierunt pradictam. Illos tamen homines, virum scilicet et mulierum
secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Sidenote:
Videtur hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de montibus.]
Interrogati vero quare sub terra habitarent, dixerunt quod vno tempore anni
quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla ratione possunt
sustinere. Immo etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et alijs
instrumentis, vt illum sonitum non audirent. [Sidenote: Cyngis lex.] Et dum
Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant
maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestia eos contigit
inuenire: qua accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt: et coram
Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit ab eo,
vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia quod manducari potest,
exceptis stercoribus, proijciatur. Et deinde in terram propriam est
reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia iecit, qua Tartari non
violabiliter obseruant.
Enter page number
PreviousNext
Page 28 of 315
Words from 7273 to 7530
of 82784