Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 281 of 315 - First - Home
Vnde Bulgaria Maior Est Vltima Regio Habens
Ciuitatem.
[Sidenote:
Hungaria Pascitir oriundi.] De illa regione Pascatir
exierunt Huni, qui postea dicti sunt Hungari. Vnde ipsa est maior Bulgaria.
Et dicit Isidorus, quod pernicibus equis claustra Alexandri rupibus Caucusi
feras gentes cohibentia transierunt: ita quod vsque in Agyptum soluebatur
eis tributum. Destruxerunt etiam omnes terras vsque in Franciam. Vnde
fuerunt maioris potentia, quam sunt adhuc Tartari. Cum illis occurrerunt
Blaci et Bulgari et Vandali. De illa enim maiori Bulgaria venerunt illi
Bulgari: Et qui sunt vltra Danubum prope Constantinopolin, et iuxta
Pascatir sunt Ilac, quod idem est quod Blac: [Sidenote: Nota.] sed B.
nesciunt Tartari sonare: a quibus venerunt illl qui sunt in terra Assani.
Vtrosque enim vocant Ilac, et hos et illos lingua Rutenorum et Polonorum et
Boemorum. Sclauorum est idem idioma cum lingua Vandalorum, quorum omnium
manus fuit cum Hunis: et nunc pro maiori parte est cum Tartaris quos Deus
suscitant a remotioribus partibus, populum multum, et gentem stultam
secundum quod dicit Dominus, Prouocabo eos, id est, non custodientes Legem
suam, in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo eos.
[Sidenote: Deut 32. 21.] Hoc completur ad literam super omnes nationes non
custodientes Legem Dei. Hoc quod dixi de terra Pascatir scio per fratres
Pradicatores, [Marginal note: Qui fuerunt isti fratres?] qui iuerunt illuc
ante aduentum Tartarorum. Et ex tunc erant ipsi subiugati a vicinas
Bulgaris Saracenis, et plures eorum facti Saracenii. Alia possunt sciri per
Chronica: quia constat quod illa prouincia post Constantinopolum, qua modo
dicuntur Bulgaria, Valachia, Sclauonia, fuerunt prouincia Gracorum.
Hungaria fuit Pannonia.
Enter page number
PreviousNext
Page 281 of 315
Words from 73718 to 73977
of 82784