Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 26 of 162 - First - Home
Et Quoniam Omnem Terram Volunt Delere
Vel In Seruitutem Redigere, Qua Seruitus Est Intolerabilis Nostra Genti, Et
Superius Dictum Est:
Occurrendum est igitur eis in bello.
Sed si vna
prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam
pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram;
et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene,
ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant
promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi
esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos.
Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitijs faciunt
illud idem. Et ita cum hominibus deuicta prouincia destruunt aliam terram.
Nec est aliqua prouincia qua per se possit resistere eis: quia de omni
terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si
Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet
quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores,
et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi
incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras,
vndique homines quarunt, et nullus congrue auxilium alteri potest prabere:
quoniam ipsi cateruatim vndique quarunt homines et occidunt. Et si claudunt
se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum
vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per
terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hac arma
debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et
sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo
manubrio. [Sidenote: Temperamentum ferri.] Ferramenta sagittarum de arcu
vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua
cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam
lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis
facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum
sagitta non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et
equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sunt ita bene armati, vt
dixit; debent ire post alios vt faciunt Tartari: et trahere contra eos de
armis et sagittis. Nec debent parcere pecunia, quoniam comparent arma, vt
possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent
ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces
exercitus: qui duces nequaquam debent pralium intrare, sicut nec duces
eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt
simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque
relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque
fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars
bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hijs
qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et
fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad pradam tollendam,
antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena
mulctetur. Talis enim apud Tartaros sine vlla miseratione occiditur. Locus
ad praliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et
possint vndique videre:
Enter page number
PreviousNext
Page 26 of 162
Words from 12732 to 13241
of 82784