Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 267 of 315 - First - Home
Tunc ductor noster pracepit vtflecteremus genua, et loqueremur.
Flext vnum genu tanquam homini:
Tunc innuit quod ambo flecterem, quod et
feci, nolens contendere super hoc. Tunc pracepit quod loquerer. Et ego
cogitans quod orarem Dominum, quia flexeram ambo genua, Incepi verba
oratione, dicens: Domine, nos oramus Dominum, a quo bona cuncta procedunt,
qui dedit vobis ista terrena, vt det vobis post hac calestia: quia hac sine
illis vana sunt. Et ipse diligenter auscultauit, et subiunxit: Noueritis
pro certo quod coelestia non habebitis, nisi fueritis Christianus. Dicit
enim Deus, Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit: qui vero non
crediderit, condemnabitur. Ad illud verbum ipse modeste subrisit, et alij
Moal inceperunt plaudere manus deridendo nos. Et obstupuit interpres meus,
quem oportuit me confortare ne timeret. [Sidenote Litera Regis Francorum.]
Tunc facto silentio, dixi: Ego veni ad filium vestrum, quia audiuimus quod
esset Christianus, et attuli et literas ex parte Domini Regis Francorum
ipse misit me huc ad vos. Vos debetis scire qua de causa. Tunc fecit me
surgere. Et quasiuit nomem vestrum, et meum, et socij mei, et interpretis,
et fecti omnia scribi. Quasiuit etiam quia intellexerat quod exieratis
terram vestram cum exercitu vt haberetis bellum. Respondi, Contra Saracenos
violantes domum Dei Hierusalam. Quasiuit etiam si vnquam misissetis nuncios
ad eum. Ad vos dixi nuquam. Tunc fecit nos vedere et dari de lacte, suo ad
bibendum, quod ipsi valde magnum reputant, quando aliquis bibit cosmos eum
eo in domo sua. Et dum sedens respicerem terram, pracepit vt cleuarem
vultum volens adhuc nos amplius respicere, vel forte pro sortilegio:
Enter page number
PreviousNext
Page 267 of 315
Words from 69963 to 70223
of 82784