Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  [Sidenote: Descendit naui per
flumen Volga. Nota] De Ianuario enim vsque ad Augustum ascendit ipsi, et
omnes alij versus frigidas - Page 265
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 265 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

[Sidenote: Descendit Naui Per Flumen Volga.

Nota] De Ianuario enim vsque ad Augustum ascendit ipsi, et omnes alij versus frigidas regiones, et in Augusto incipiunt redire. Descendimus ergo in naui ab illo casali vsque ad curiam eius.

Et ab illo vsque ad villas maioris Bulgaria versus Aquilonem, sunt quinque dicta. Et miror quis Diabolus portauit illuc legem Machometi. [Sidenote: 30 dieta a Porta ferrea. Astracan.] A Porta enim ferrea, qua est exitus Persidis, sunt plusquam triginta dieta per transuersum, solitudinem ascendendo iuxta Etiliam vsque in illam Bulgariam, vbi nulla est ciuitas, nisi quadam casalia prope vbi cadit Etilia in mare. Et illi Bulgari sunt pessimi Saraceni, fortius tenentes legem Machometi, quam aliqui alij. [Sidenote: Descriptio curia Baatu.] Quum ergo vidi curiam Baatu, expaui, quia videbantur prope domus eius, quasi quadam magna ciuitas protensa in longum, et populus vndique circumfusus, vsque ad tres vel quatuor leueas. Et sicut populus Israel sciebat vnusquisque ad quam regionem tabernaculi deberet figere tentoria: ita ipsi sciunt ad quod latus curia debeant se collocare, quando ipsi deponunt domus. [Sidenote: Horda sonat medium.] Vnde dicitur curia Orda lingua corum, quod sonat medium, quia semper est in media hominum suorum: hoc excepto quod recte ad meridiem nullus se collocat, quia ad pattem illam aperiuntur porta Curia: Sed a dextris et a sinistris extendunt se quantum volunt secundum exigentiam locorum: dummodo recte ante curiam, vel ex opposito curia non descendunt. Fuimus ergo ducti ad quondam Saracenum, qui non prouidebat nobis de aliquo cibo sequenti die fuimus ad curiam, et fecerat extendi magnum tentorium, quia domus non potuisset capere tot homines et mulieres, quot conuenerant.

Enter page number   Previous Next
Page 265 of 315
Words from 69448 to 69712 of 82784


Previous 265 266 267 268 269 270 271 272 273 274 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online