Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 260 of 315 - First - Home
[Sidenote: Berta Vel Berca.] Est Alius Qui Dicitur Berta Super Baatu, Qui
Pascit Versus Portam Ferream, Vbi Est Iter Saracenorum Omnium Qui Veniunt
De Perside Et De Turchia, Qui Euntes Ad Baatu, Et Transeuntes Per Eum,
Deferunt Ei Munera.
Et ille facit se Saracenum, et non permitit in terra
sua comedi carnes porcinas.
Baatu in reditu nostro praceperat ei, quod
transferret se de illo loco vltra Etiliam ad Orientem, nolens nuncios
Saracenorum transire per eum, quia videbatur sibi damnosum.
Quatuor autem diebus quibus fuimus in curia Sartach, nunquam prouisum fuit
nobis de cibo, nisi semel de modico cosmos. In via vero inter ipsum et
patrem suum habuimus magnum timorem. Ruteni enim et Hungari, et Alani serui
eorum, quorum est magna multitudo inter eos, associant se viginti vel
triginta simul, et fugiant de nocte, habentes pharetras et arcus, et
quemcunque inuenuint de nocte interficiunt, de die latitantes. Et quando
sunt equi eorum fatigati veniunt de nocte ad multitudinem equorum in
pascuis, et mutant equos, et vnum vel duos ducunt secum, vt comedant quum
indiguerint. Occursum ergo talium timebat multum Dux noster. In illa via
fuissemus mortui fame, si non portauissemus nobiscum modicum de biscocto.
[Sidenote: Exacta Maris Caspij descripto.] Venimus tandem ad Etiliam
maximum flumen. Est enim in quadruplo maius quam Sequana, et
profundissimum: Veniens de maiori Bulgaria, qua est ad Aquilonem, tendens
in quendam lacum, siue quoddam mare, quod modo vocat illud mare Sircan, a
quadam ciuitate, qua est iuxta ripam eius in Perside. Sed Isidorus vocat
illud mare Caspium.
Enter page number
PreviousNext
Page 260 of 315
Words from 68145 to 68394
of 82784