Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 255 of 315 - First - Home
[Sidenote:
Tartarorum Sedes.] Et Iuxta Moal Erant Alij Pauperes, Qui Dicebantur
Tartari.
Rex Iohannes mortuus fuit sine harede, et ditatus est frater eius
Vnc:
Et faciebat se vocari Can: et mittebantur armenta greges eius vsque ad
terminos Moal. [Sidenote: Cyngis.] Tunc temporis Chingis faber quidam erat
in populo Moal, et furabatur de animalibus Vnc can quod poterat: In tantum
quod conquesti sunt pastores Vut domino suo. Tunc congregauit exercitum et
equitauit in terram Moal, quarens ipsum Cyngis. Et ille fugit inter
Tartaros et latuit ibi. Tunc ipse Vut accepta prada Moal et a Tartaris
reuersus est. Tunc ipse Cyngis allocutus est Tartaros et ipsos Moal dicens,
Quia sine duce sumus opprimunt nos vicini nostri et fecerunt ipsum ducem et
capitaneum Tartari et Moal. Tunc latenter congregato exercitu irruit super
ipsum Vut, et vicit ipsum et ipse fugit in Cathaiam. Ibi capta fuit filia
eius, quam Cyngis dedit vni ex filijs in vxorem, ex quo ipsa suscepit istum
qui nunc regnat Mangu. [Sidenote: Mangu-can.] Tunc ipse Cyngis permittebat
vbique ipsos Tartaros: et inde exiuit nomen eorum, quia vbique clamabatur,
Ecce Tartari veniunt. Sed per crebra bella modo omnes fere deleti sunt.
Vnde isti Moal modo volunt extinguere illud nomen et suum eleuare.
[Sidenote: Mancherule] Terra illa in qua primo fuerunt, et vbi est adhuc
curia Cyngiscan, vocatur Mancherule. Sed quia Tartari est regio circa quam
fuit acquisitio corum, illam ciuitatem habent pro regali, et ibi prope
eligunt suum Can.
The same in English.
Howe Sartach, and Mangu Can, and Ken Can doe reuerence vnto Christians.
Chap.
Enter page number
PreviousNext
Page 255 of 315
Words from 66852 to 67107
of 82784