Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 254 of 315 - First - Home
Et In Quadam Planicie Inter Illas Alpes Erat Quidam Nestorinus
Pastor Potens Et Dominus Super Populum, Qui Dicebatur Vayman [Marginal
Note:
Vel Nayman.], qui erant Christiani Nestorini.
[Sidenote: Presbyter
Iohannes.] Mortuo Con can eleuauit se ille Nestorius in regem, et vocabant
eum Nestoriani Regem Iohannem: et plus dicebant de ipso in decuplo quam
veritas esset. Ita enim faciunt Nestoriani venientes de partibus illis. De
nihilo enim faciunt magnos rumores. Vnde disseminauerunt de Sartach quod
esset Christianus, et de Mangu Can et Ken can: quia faciunt maiorem
reuerentiam Christianis, quam alijs populis, et tamen in veritate
Christiani non sunt. Sic ergo exiuit magna fama de illo Rege Iohanne. Et
quando ego transiui per pascua eius, nullus aliquid sciebat de eo nisi
Nestoriani pauci. [Sidenote: Kencham vbi habitauit Frater Andreas in Curia
Kencham. Vut can, vel Vne. Caracarum Villula. Crit, et Merkit.] In pascuis
eis habitat Kencam, apud cuius curiam fuit frater Andreas: et ego etiam
transiui per eam in reditu. Huic Iohanni erat frater quidam potens, pastor
similiter, nomine Vut: et ipse erat vltra Alpes ipsorum Caracatay, distans
a fratre suo spacium trium hebdomadarum et erat dominus cuiusdam Villula
qua dicitur Caracarum, populum habens sub se, qui dicebantur Crit, Merkit,
qui erant Christiani Nestorini. Sed ipse dominus eorum dimisso cultu
Christi, sectabatur idola; habens sacerdotes idolorum, qui omnes sunt
inuocatores damonum et sortilegi. [Sidenote: Moal pauperimi homines.] Vltra
pascua istius ad decem vel quindecem dictas erant pascua Moal: qui erant
paupernmi homines sine capitaneo et sine lege, exceptis sortilegijs et
diuinationibus, quibus omnes in partibus illis intendunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 254 of 315
Words from 66596 to 66851
of 82784