Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Tamen, secundum quod intelleximus ab
eis, rebellare proponunt.

Terrarum nomina quas vicerunt sunt hac. Kytai, Naymani, Solangi, Kara
Kytai, siue - Page 24
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 24 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Tamen, Secundum Quod Intelleximus Ab Eis, Rebellare Proponunt.

Terrarum nomina quas vicerunt sunt hac.

Kytai, Naymani, Solangi, Kara Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal, Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati, Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudai, Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Sidenote: Samogedi aquilonares.], Perses, Thoas, India minor siue Athiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Alia terra sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hac autem sunt nomina Terrarum qua eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subdita eis, India magna, Mangia; [Sidenote: Mangia.] Quadam pars Alanorum, Quadam pars Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum pradictorum obsederunt et debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et prosiluerunt in ciuitatem, et alij tentabant incendere ciuitatem, alij pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hijs qui intrauerunt ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt, compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt. Alij autem artifices dant eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil aliud nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et illi hoc tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis ire cogunt: qui de catero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de numero captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur in reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula vt alij captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet palus vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos est etiam necesse operari omnia qua sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alij artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis dimittunt, nec hadent tempus pra multitudine operum dominorum, vt sibi aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur habere. Alij autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt repleti. Vidi enim eos ire in bracis sapissime, et toto corpore nudos in maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus membris inutiles esse, factos.

Enter page number   Previous Next
Page 24 of 162
Words from 11710 to 12218 of 82784


Previous 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online