Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 243 of 315 - First - Home
Et Leuauerunt Filtrum Quod
Pendebat Ante Ostium Vt Nos Posset Videre.
Tunc fecerunt flectere genua ter
clerico et interpreti:
A nobis non requisiuerunt. Tunc monuerant nos valde
diligenter, vt caueremus ingrediendo et egrediendo ne tangeremus limen
domus, et vt cantaremus aliquam benedictionem pro eo. Tunc ingressi sumus
cantando, Salue regina. In introitu, autem ostij stabat bancus cum cosmos
et cum ciphis. Et conuenerant omnes vxores eius: et ipsi Moal. Ingredientes
nobiscum comprimebant nos. Illic Coiac tulit ei thuribulum cum incenso,
quod ipse respexit, tenens in manu diligenter: postea tulit ei psalterium
quod valde respexit, et vxor eius sedens iuxta eum. Postea tulit biblium,
et ipse quasiuit, si euangelium esset ibi. Dixi, etiam tota Scriptura
Sacra. Accepit etiam crucem in manu sua, et quasiuit de imagine, vtrum
esset imago, Christi? Respondi quod sic. Ipsi Nestoriani et Armeni nunquam
faciunt super cruces suas figuram Christi. Vnde videntur male sentire de
passione, vel erubescunt eam. Postea fecit circumstantes nos retrahere se,
vt plenius posset videre ornamenta nostra. Tunc obtuli ei literas vestras
cum transcriptis in Arabico et Syriano. Feceram enim eas transferri in Acon
in vtraque litera et lingua. Et ibi erant sacerdotes Armeni, qui sciebant
Turcicum et Arabicum, et Ille Socius domus Domini qui sciebat Syrianum, et
Turcicum et Arabicum. Tunc exiuimus et deposuimus vestimenta nostra: et
venerunt scriptores et ille Coiac, et fecerunt literas interpretari. Quibus
auditis, fecit recipi panem et vinum et fructus: vestimenta et libros fecit
nos reportare ad hospitium. Hoc actum est in festo Sancti Pietri ad
vincula.
Enter page number
PreviousNext
Page 243 of 315
Words from 63753 to 64002
of 82784