Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 23 of 162 - First - Home
Imo Omnes Generaliter, Et Ipsi Etiam Serui Ab Eis Cum Magna
Importunitate Munera Quarunt:
Et non solum ab ipsis, sed etiam a nuncijs
eorum cum mittuntur.
Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant.
Sicut de Michaele et alijs actum est. Aliquos vero alliciunt, quos
permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim
intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quarunt occasiones
contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt
petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut
factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et alijs
plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hares, filium vel fratrem
nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi.
[Sidenote: Solangi. Bascha, vox Tartarica qua vtuntur Turci.] Sicut de
quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in terris
eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam
alij debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terra non
faciunt quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris
infideles: et sic ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt
in ea occidunt, per manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis
illius cui obedit terra illa veniunt eis nescientibus, et subito irruunt
super eos: sicut nuper contigit cum in terra Tartarorum essemus de quadam
ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis fecerunt in terra Comanorum. Et non
solum princeps Tartarorum qui terram vsurpauit, sed prafectus ipsius, et
quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue terram transit quasi dominatur
eidem, et maxime qui maior est apud eos. In super aurum et argentum, et
alia qua volunt et quando libet ad imperatorem vadant Tartarorum ad
placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filijs regis Georgia. Vnus enim
erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur Dauid legitimus
autem Melic vocabatur. Filio adultera terra partem relinquebat pater. Alius
vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo
quod Dauid pradictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius
scilicet Melic regina Georgia, per quam maritus tenebat regnum, quia per
foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum
venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat
terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia
adultera filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubina, peto
tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam
differentiam faciunt inter filios legitima et ancilla: vnde fuit data
sententia contra filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset,
et terram haberet quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria
qua dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab
illis etiam nationibus qua longe sunt ab eis, et coniuncta sunt alijs
nationibus quas aliquo modo timent, qua non sunt eis subiecta, tributum
accipiunt et quasi misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum
super eos, vel etiam vt alij non terreantur, se tradere eis. Sicut factum
est de Obesis siue Georgianis, a quibus quinquaginta vel quadraginta
millia, vt dictum est, yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo:
alias ad hoc in pace esse permittunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 23 of 162
Words from 11198 to 11709
of 82784