Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 23 of 315 - First - Home
Post Hac Cum Omnibus His
Pugnauit, Cum Merkat, Qui Erant Positi Iuxta Terram Tartarorum, Quos Etiam
Bello Sibi Subiecit:
Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam
illos deuicit.
[Sidenote: Naymani.] Audientes itaque Naymani, quod Cyngis
erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem,
qui fuerat strenuus valde, cuidabant tributum omnes nationes pradicta.
[Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui debitum vniuersa carnis
exsoluens, filij eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti,
et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi: vnde medio
tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus, insultum faciebant in
terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant, et
capiebant pradam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines
aggregauit. [Sidenote: Kara Kitai.] Naymani et Kara Kitai, id est nigri
Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam
nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conueniunt: et
commissum est pralium, in quo Naymani et Kara Kitai a Mongallis sunt
deuicti, et maior pars eorum occisa: et alij qui euadere non potuerunt in
seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occady-can.] In terra autem pradictorum
Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can, postquam positus fuit
imperator, quandam ciuitatem, adificauit, quam Omyl [Marginal note: Vel
Chanyl.] appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Prope quam ad meridiem
est quoddam desertum magnum, in quo syluestres homines pro certo habitare
dicuntur, qui nulla modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: et si
quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum minime possunt,
aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram eorum
reuertentes se contra Kytaos in pralium praparauerunt, qui castra mouentes
terram eorum intrauerunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 23 of 315
Words from 5953 to 6215
of 82784