Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 231 of 315 - First - Home
Et Multa Alia
Faciebant Qua Erant Supra Modum Tadiosa.
Super omnia grauabat me, quod cum
volebam dicere eis aliquod verbum adificationis, interpres meus dicebat,
non facietis me pradicare:
Quia nescio talia verba dicere. Et verum
dicebat. Ego enim perpendi postea, quum incepi aliquantulum intelligere
idioma, quod quum dicebam vnum, ipse totum aliud dicebat, secundum quod ei
occurrebat. Tunc videns periculum loquendi per ipsum, elegi magis facere.
[Sidenote: Tanais fluuius.] Ambulauimus ergo cum magno labore de mansione
in mansionem: ita quod paucis diebus ante festum beata Maria Magdalena veni
ad fluuium magnum Tanais: qui diuidit Asiam ab Europa, sicut Nilus fluuius
Agypti, Asiam ab Africa. [Sidenote: Casale Rutenorum.] In illo loco quo
applicuimus fecerunt Baatu et Sartach fieri quoddam casale de Rutenis in
ripa orientali, qui transferant nuncios et mercatores cum nauiculis. Ipsi
transtulerunt nos primo et postea bigas ponentes vnam rotam in vna barca et
aliam in alia, ligantes barcas ad inuicem; et sic remigantes transibant.
Ibi egit dux noster valde stulte. Ipse enim credebat, quod illi de casali
deberent nobis ministrare equos, et dimisit animalia qua adduxeramus in
alia biga, vt redirent ad dominos suos. Et quum postulauimus ab eis
animalia, ipsi respondebant quod habebant priuilegium a Baatu, quod non
tenerentur ad aliud, nisi transferre euntes et redeuntes: etiam a
mercatoribus accipiebant magnum tributum. Stetimus ergo ibi in ripa
fluminis tribus diebus. Prima die dederunt nobis magnam borbatam recentem:
secunda die panem de siligine et parum de carnibus, quas acceperat
procurator villa ostiatim per diuersas domos. [Sidenote: Latitudo Tanais.]
Tertia die pisces siccos, quos habent ibi in magna multitudine.
Enter page number
PreviousNext
Page 231 of 315
Words from 60623 to 60882
of 82784