Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 230 of 315 - First - Home
And In
Very Deede They Might Easily Winne Russia, If They Would Put To Their
Helping Hand.
For if the Tartars should but once know, that the great
Priest, that is to say, the Pope did cause the ensigne of the crosse to bee
displaied against them, they would flee all into their desert and solitarie
places.
[Footnote: There is some confusion in original edition, which I
have here corrected.]
De tedijs qua patiebantur, et de sepultura Comanorum. Cap. 15.
Ibamus ergo versus orientem, nihil videntes nisi coelum et terram, et
aliquando mare ad dextram, quod dicitur Mare Tanais, et etiam sepulturas
Comanorum, qua apparebant nobis a duabus leucis secundum quod solebant
parentela eorum sepeliri simul. Quam diu eramus in solitudine bene erat
nobis: quod tadium quod patiebar quum veniebamus ad mansiones eorum non
possem exprimere verbis. Volebat enim dux noster, quod ad quoslibet
capitaneos ingrederer cum xenio: et ad hoc non sufficiebant expensa.
Quotidie enim eramus octo persona comedentes viaticum nostrum exceptis
seruientibus, qui omnes volebant comedere nobiscum. Nos enim eramus
quinqui, et ipsi tres qui ducebant nos: duo ducentes bigas, et vnus iturus
nobiscum vsque ad Sartach. Carnes quas dabant non sufficiebant; nec
inueniebamus aliquid venale pro moneta. [Sidenote: Calor maximus ibi in
astate.] Et cum sedebamus sub bigis notris pro vmbra, quia calor erat ibi
maximus illo tempore, ipsi ita importune ingerebant se nobis, quod
conculcabant nos, volentes omnia nostra videre. Si arripiebat eos appetitus
purgandi ventrem, non elongabant se a nobis, quam possit faba iactari. Imo
iuxta nos colloquentes mutuo faciebant immunditias suas:
Enter page number
PreviousNext
Page 230 of 315
Words from 60366 to 60622
of 82784