Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 22 of 162 - First - Home
Nisi Forte Exterius
Adiutorium Exercitus Qui Pugnat Cum Eis Adhibeat, Et Vi Remoueant Ipsos.
[Sidenote:
Punica fides.] Sed cum iacent ante munitionem, blande eis
loquuntur, et multa promittunt, ad hoc vt se in eorum manus tradant:
Et si
illi se eis tradiderint, dicunt: Exite, vt secundum morem nostrum vos
muneremus. Et cum illi ad eos exeunt, quarunt qui sunt artifices inter eos,
et illos reseruant: alios autem, exceptis illis quos volunt habere pro
seruis cum securi occidunt. Et si aliquibus alijs parcunt, vt dictum est,
nobilibus et honestis nunquam parcunt. Et si forte aliquo casu contingente
reseruant aliquos nobiles; nec prece nec precio vltra de captiuitate
possunt exire. In bellis autem quoscunque capiunt occidunt, nisi forte
velint aliquos reseruare vt habeant eos pro seruis. Occidendos autem
diuidunt per centenarios, vt cum bipenni interficiantur ab eis. Ipsi vero
post hoc diuidunt captiuos, et vnicuique seruo ad interficiendum dant decem
aut plures vel pauciores, secundum quod maioribus placet.
De terris quas eorum dominio subiugarunt. Cap. 7.
Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio
subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum
hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt.
Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris qua viriliter
restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi
subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt
cunctas si possunt sibi subijciant nationes. Et hac sunt illa qua petunt ab
eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et
vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim
decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram
eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant
secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid
promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones
inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex
parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et prafectus ille a quolibet homine
qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant
vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem qua
viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum
quarebant similiter deportabunt. [Sidenote: Vrsi albi.] Reliquos autem
secundum eorum consuetudinem numerauit, pracipiens vt vnusquisque tam
paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset,
tale tributum praberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnum
nigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis
quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre,
sed Teutonice dicitur illit [Marginal note: Vel Illic.]: [Sidenote:
Dochon.] Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram
pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et
in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad
eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt,
sed habentur vt alia viles persona: et oportet vt eis munera magna
prasentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenarijs
et centenarijs.
Enter page number
PreviousNext
Page 22 of 162
Words from 10693 to 11197
of 82784