Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 22 of 315 - First - Home
Et Tam Viri Quam Mulieres Diu In Equitando Possunt
Durare.
Breuissimas habent strepas:
Equos valde custodiunt; imo rerum
omnium sunt magni conseruatores. [Sidenote: Foemina Meta incognita eodem
modo vestiuntur.] Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes,
calceos, ocreas, et omnia opera qua de corio fiunt. Currus etiam ducunt et
reparant camelos onerant, et velocissima sunt et strenua in omnibus
operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliqua, sicut viri, sagittant.
De ipsorum Imperio. Cap. 5.
Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primo de
ipsius principio. Secundo de principibus eius. Tertio de dominio
Imperatoris et principum. Terra quadam est in partibus Orientis, de qua
dictum est supra, qua Mongol nominatur. Hac terra quondam quatuor populos
habuit. [Sidenote: Tartaria populi Tartar fluuius.] Et vnus Yeka Mongol, id
est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali.
Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per
terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus
Metrit. Hij populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant:
quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi. [Sidenote:
Cygnis ortus et res gesta.] In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis.
Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines
furari, rapere, pradari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit
capere, et sibi associare non demittebat homines vero sua gentis ad se
inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic
autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines
aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros
sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit.
Enter page number
PreviousNext
Page 22 of 315
Words from 5693 to 5952
of 82784