Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 225 of 315 - First - Home
Vnde noueritis pro certo quod multum elongantur a
fide propter illam opinionem qua iam viguit inter illos per Rutenos, quorum
maxima multitude est inter eos.
Illa die dedit nobis ille capitaneus vnum
hominem, qui nos deduceret vsque ad Sartach et duos qui ducerent nos vsque
ad proximam herbergiam; qua inde distabat quinque dietas prout boues
poterant ire. Dederunt etiam nobis vnam capram pro cibo et plures vtres
lactis vaccini, et de cosmos parum: quia illud preciosum est inter illos.
Et sic arripientes iter recte in aquilonem, visum fuit mihi quod vnam
portam inferni transissemus. Garciones qui ducebant nos, incipiebant nobis
audacter furari, quia videbant nos parum cautos. Tandem amissis pluribus
vexatio dabat nobis intellectum Peruenimus tandem ad extremitatem illius
prouinca, qua clauditur vno fossato ab vno mari vsque ad aliud: extra quam
erat herbergia eorum apud quos intrassemus: videbantur nobis leprosi omnes:
[Sidenote: Salina.] quia erant viles homines ibi collocati, vt reciperent
tributum ab accipientibus sal a salinis superius dictis. Ab illo loco, vt
dicebant, oportebat nos ambulare quindecim diebus, quibus non inueniremus
populum. Cum illis bibimus cosmos: et dedimus illis vnum veringal plenum
fructibus et panem biscoctum. [Sidenote: Decem dieta.] Qui dederunt nobis
octo boues, vnam captram pro tanto itinere, et nescio quot vtres plenos
lacte vaccino. Sic mutatis bobus arripuimus iter, quod perfecimus decem
diebus vsque ad aliam herbergiam: nec inuenimus aquam in ilia via nisi in
fossis in conuallibus factis, exceptis duobus paruis fluminibus. Et
tendebamus recte in orientem ex quo exiuimus pradictam prouinciam Gasaria,
habentes mare ad meridiem et vastam solitudinem ad aquilonem:
Enter page number
PreviousNext
Page 225 of 315
Words from 59031 to 59295
of 82784