Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 222 of 315 - First - Home
Qualiter Alani Venerunt Ad Eos In Vigilia Pentecostes.
Cap.
13.
In vigilia Pentecostes venerunt ad nos quidam Alani, qui ibi dicuntur
[Marginal note: Vel Akas.] Acias, Christiani secundum ritum Gracorum;
habentes literas Gracas et sacerdotes Gracos: tamen non sunt schismatici
sicut Graci; sed sine acceptione personarum venerantur omnem Christianum:
et detulerunt nobis carnes coctas, rogantes vt comedremus de cibo eorum, et
oraremus pro quodam defuncto eorum. Tunc dixi quod vigilia erat tanta
solennitatis, quod illa die non comederemus carnes. Et exposui eis de
solennitate, super quo fuerunt multum gauisi; quia omnia ignorabant qua
spectant ad ritum Christianum, solo nomine Christi excepto. Quasiuerunt et
ipsi et alij multi Christiani, Ruteni et Hungari, vtrum possent saluari,
quia oportebat eos bibere cosmos, et comedere morticinia et interfecta a
Saracenis et alijs infidelibus: qua etiam ipsi Graci et Ruteni sacerdotes
reputant quasi morticinia vel idolis immolata: quia ignorabant tempora
ieiunij: nec poterant custodire etiam si cognouissent. Tunc rectificabar
eos prout potui, docens et confortans in fide. Carnes quas detulerant
reseruauimus vsque ad diem festum: nihil enim inueniebamus venale pro auro
et argento, nisi pro telis et alijs [Marginal note: Nota diligentissime.]
pannis: et illos non habebamus. Quum famuli nostri offerebant eis
ipperpera, ipsi fricabant digitis, et ponebant ad nares, vt odore,
sentirent, vtrum essent cuprum. Nec dabant nobis cibum nisi lac vaccinum
acre valde et foetidum. Vinum iam deficiebat nobis. Aqua ita turbabatur ab
equis, quod non erat potabilis. Nisi fuisset biscoctum quod habebamus, et
gratia Dei, forte fuissemus mortui.
The same in English.
Enter page number
PreviousNext
Page 222 of 315
Words from 58267 to 58516
of 82784